monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 70.4 > ST III 70.3 > ST I 1.8 > ST II-II 108.1 > ST II-II 137.2 > ST II-II 107.2 > ST I 88.3 > ST II-II 133.pr > ST II-II 188.pr > ST II-II 147.1 > ST II-II 184.1
ST II-II 184, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod perfectio Christianae vitae non attendatur specialiter secundum caritatem. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XIV, 'malitia autem parvuli estote, sensibus autem perfecti'. Sed caritas non pertinet ad sensum, sed magis ad affectum. Ergo videtur quod perfectio Christianae vitae non consistat principaliter in caritate.
a2 Praeterea, ad Ephes. ult. dicitur, 'accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare'. De armatura autem Dei subiungit dicens, 'state succincti lumbos vestros in veritate, et induite loricam iustitiae, in omnibus sumentes scutum fidei'. Ergo perfectio Christianae vitae non solum attenditur secundum caritatem, sed etiam secundum alias virtutes.
a3 Praeterea, virtutes specificantur per actus, sicut et alii habitus. Sed Iac. I dicitur quod patientia opus perfectum habet. Ergo videtur quod status perfectionis attendatur magis secundum patientiam.
sc Sed contra est quod dicitur ad Coloss. III, 'super omnia, caritatem habete, quae est vinculum perfectionis', quia scilicet omnes alias virtutes quodammodo ligat in unitatem perfectam.
co Respondeo dicendum quod unumquodque dicitur esse perfectum inquantum attingit proprium finem, qui est ultima rei perfectio. Caritas autem est quae unit nos Deo, qui est ultimus finis humanae mentis, 'quia qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo', ut dicitur I Ioan. IV. Et ideo secundum caritatem specialiter attenditur perfectio vitae Christianae.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod perfectio humanorum sensuum praecipue in hoc videtur consistere ut in unitatem veritatis conveniant, secundum illud I ad Cor. I, 'sitis perfecti in eodem sensu et in eadem scientia'. Hoc autem fit per caritatem, quae consensum in hominibus operatur. Et ideo etiam perfectio sensuum radicaliter in perfectione caritatis radicatur.
ad2 Ad secundum dicendum quod dupliciter potest dici aliquis perfectus. Uno modo, simpliciter, quae quidem perfectio attenditur secundum id quod pertinet ad ipsam rei naturam; puta si dicatur animal perfectum quando nihil ei deficit ex dispositione membrorum, et aliis huiusmodi quae requiruntur ad vitam animalis. Alio modo dicitur aliquid perfectum secundum quid, quae quidem perfectio attenditur secundum aliquid exterius adiacens, puta in albedine vel nigredine, vel aliquo huiusmodi. Vita autem Christiana specialiter in caritate consistit, per quam anima Deo coniungitur, unde dicitur I Ioan. III, qui non diligit, manet in morte. Et ideo secundum caritatem simpliciter attenditur perfectio Christianae vitae, sed secundum alias virtutes secundum quid. Et quia id quod est simpliciter est principium et maximum respectu aliorum, inde est quod perfectio caritatis est principium respectu perfectionis quae attenditur secundum alias virtutes.
ad3 Ad tertium dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in ordine ad caritatem, inquantum scilicet ex abundantia caritatis provenit quod aliquis patienter toleret adversa, secundum illud Rom. VIII, 'quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio? An angustia?' et cetera.
Thomas de Aquino HOME