monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 61.4 > ST I 85.pr > ST III 11.5 > ST I 97.2 > ST III 1.2 > ST I 10.3 > ST I 43.5 > ST III 64.8 > ST I 87.1 > ST II-II 180.8
ST II-II 180, Articulus 7 <<<    

, Articulus 8

arg Ad octavum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa non sit diuturna. Vita enim contemplativa essentialiter consistit in his quae ad intellectum pertinent. Sed omnes intellectivae perfectiones huius vitae evacuantur, secundum illud I ad Cor. XIII, 'sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur'. Ergo vita contemplativa evacuatur.
a2 Praeterea, dulcedinem contemplationis aliquis homo raptim et pertranseunter degustat. Unde Augustinus dicit, in X Confess., 'intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, sed redeo in haec aerumnosis ponderibus'. Gregorius etiam dicit, in V Moral., exponens illud Iob IV, 'cum spiritus me praesente transiret, in suavitate, inquit, contemplationis intimae non diu mens figitur, quia ad semetipsam, ipsa immensitate luminis reverberata, revocatur'. Ergo vita contemplativa non est diuturna.
a3 Praeterea, illud quod non est homini connaturale, non potest esse diuturnum. Vita autem contemplativa 'est melior quam secundum hominem', ut philosophus dicit, in X Ethic. Ergo videtur quod vita contemplativa non sit diuturna.
sc Sed contra est quod dominus dicit, Luc. X, 'Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea'. Quia, ut Gregorius dicit, super Ezech., 'contemplativa hic incipitur, ut in caelesti patria perficiatur'.
co Respondeo dicendum quod aliquid potest dici diuturnum dupliciter, uno modo, secundum suam naturam; alio modo, quoad nos. Secundum se quidem manifestum est quod vita contemplativa diuturna est, dupliciter. Uno modo, eo quod versatur circa incorruptibilia et immobilia. Alio modo, quia non habet contrarietatem, 'delectationi enim quae est in considerando, nihil est contrarium', ut dicitur in I Topic. Sed quoad nos etiam vita contemplativa diuturna est. Tum quia competit nobis secundum actionem incorruptibilis partis animae, scilicet secundum intellectum, unde potest post hanc vitam durare. Alio modo, quia in operibus contemplativae corporaliter non laboramus, unde magis in huiusmodi operibus continue persistere possumus, sicut philosophus dicit, in X Ethic.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod modus contemplandi non est idem hic et in patria; sed vita contemplativa dicitur manere ratione caritatis, in qua habet et principium et finem. Et hoc est quod Gregorius dicit, super Ezech., 'contemplativa hic incipit, ut in caelesti patria perficiatur, quia amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit'.
ad2 Ad secundum dicendum quod nulla actio potest diu durare in sui summo. Summum autem contemplationis est ut attingat ad uniformitatem divinae contemplationis, ut dicit Dionysius, sicut supra positum est. Unde etsi quantum ad hoc contemplatio diu durare non possit, tamen quantum ad alios contemplationis actus potest diu durare.
ad3 Ad tertium dicendum quod philosophus dicit vitam contemplativam esse supra hominem, quia competit nobis secundum hoc quod aliquid divinum est in nobis, scilicet intellectus. Qui est incorruptibilis et impassibilis secundum se, et ideo actio eius potest esse diuturnior.
Thomas de Aquino HOME