, Articulus 2
arg | Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prophetica revelatio non fiat per Angelos. Dicitur enim Sap. VII, quod 'sapientia Dei in animas sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas constituit'. Sed amicos Dei constituit immediate. Ergo etiam prophetas facit immediate, non mediantibus Angelis. |
a2 | Praeterea, prophetia ponitur inter gratias gratis datas. Sed gratiae gratis datae sunt a spiritu sancto, secundum illud, 'divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus'. Non ergo prophetica revelatio fit Angelo mediante. |
a3 | Praeterea, Cassiodorus dicit quod prophetia est divina revelatio. Si autem fieret per Angelos, diceretur angelica revelatio. Non ergo prophetia fit per Angelos. |
sc | Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier., 'divinas visiones gloriosi patres nostri adepti sunt per medias caelestes virtutes'. Loquitur autem ibi de visionibus propheticis. Ergo revelatio prophetica fit Angelis mediantibus. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Habet autem hoc divinitatis ordo, sicut Dionysius dicit, ut infima per media disponat. Angeli autem medii sunt inter Deum et homines, utpote plus participantes de perfectione divinae bonitatis quam homines. Et ideo illuminationes et revelationes divinae a Deo ad homines per Angelos deferuntur. Prophetica autem cognitio fit secundum illuminationem et revelationem divinam. Unde manifestum est quod fiat per Angelos. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod caritas, secundum quam fit homo amicus Dei, est perfectio voluntatis, in quam solus Deus imprimere potest. Sed prophetia est perfectio intellectus, in quem etiam Angelus potest imprimere, ut in primo dictum est. Et ideo non est similis ratio de utroque. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod gratiae gratis datae attribuuntur spiritui sancto sicut primo principio, qui tamen operatur huiusmodi gratias in hominibus mediante ministerio Angelorum. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod operatio instrumenti attribuitur principali agenti, in cuius virtute instrumentum agit. Et quia minister est sicut instrumentum, idcirco prophetica revelatio, quae fit ministerio Angelorum, dicitur esse divina. |