monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 154.11 > ST II-II 164.2 > ST II-II 158.7 > ST II-II 141.4 > ST II-II 154.12 > ST II-II 171.5
ST II-II 171, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod propheta discernat semper quid dicat per spiritum proprium, et quid per spiritum prophetiae. Dicit enim Augustinus, in VI Confess., quod mater sua 'dicebat discernere se, nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter Deum revelantem et inter animam suam somniantem'. Sed prophetia est revelatio divina, ut dictum est. Ergo propheta semper discernit id quod dicit per spiritum prophetiae, ab eo quod loquitur spiritu proprio.
a2 'Praeterea, Deus non praecipit aliquid impossibile', sicut Hieronymus dicit. Praecipitur autem prophetis, Ierem. XXIII, 'propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere'. Ergo propheta potest discernere quid habeat per spiritum prophetiae, ab eo quod aliter videt.
a3 Praeterea, maior est certitudo quae est per divinum lumen quam quae est per lumen rationis naturalis. Sed per lumen rationis naturalis ille qui habet scientiam, pro certo scit se habere. Ergo ille qui habet prophetiam per lumen divinum, multo magis certus est se habere.
sc Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., 'sciendum est quod aliquando prophetae sancti, dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur'.
co Respondeo dicendum quod mens prophetae dupliciter a Deo instruitur, uno modo, per expressam revelationem; alio modo, 'per quendam instinctum, quem interdum etiam nescientes humanae mentes patiuntur', ut Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt. De his ergo quae expresse per spiritum prophetiae propheta, cognoscit, maximam certitudinem habet, et pro certo habet quod haec sibi sunt divinitus revelata. Unde dicitur Ierem. XXVI, 'in veritate misit me dominus ad vos, ut loquerer in aures vestras omnia verba haec'. Alioquin, si de hoc ipse certitudinem non haberet, fides, quae dictis prophetarum innititur, certa non esset. Et signum propheticae certitudinis accipere possumus ex hoc quod Abraham, admonitus in prophetica visione, se praeparavit ad filium unigenitum immolandum, quod nullatenus fecisset nisi de divina revelatione fuisset certissimus. Sed ad ea quae cognoscit per instinctum, aliquando sic se habet ut non plene discernere possit utrum hoc cogitaverit aliquo divino instinctu, vel per spiritum proprium. Non autem omnia quae cognoscimus divino instinctu, sub certitudine prophetica nobis manifestantur, talis enim instinctus est quiddam imperfectum in genere prophetiae. Et hoc modo intelligendum est verbum Gregorii. Ne tamen ex hoc error possit accidere 'per spiritum sanctum citius correcti, ab eo quae vera sunt audiunt, et semetipsos, quia falsa dixerint, reprehendunt', ut ibidem Gregorius subdit.
ad1 Primae autem rationes procedunt quantum ad ea quae prophetico spiritu revelantur. Unde patet responsio ad omnia obiecta.
Thomas de Aquino HOME