, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetia non pertineat ad cognitionem. Dicitur enim Eccli. XLVIII, quod 'corpus Elisei mortuum prophetavit', et infra, XLIX, dicitur de Ioseph quod 'ossa ipsius visitata, sunt, et post mortem prophetavit'. Sed in corpore vel ossibus post mortem non remanet aliqua cognitio. Ergo prophetia non pertinet ad cognitionem. |
a2 | Praeterea, I ad Cor. XIV dicitur, 'qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem'. Sed locutio est effectus cognitionis, non autem est ipsa cognitio. Ergo videtur quod prophetia non pertinet ad cognitionem. |
a3 | Praeterea, omnis cognoscitiva perfectio excludit stultitiam et insaniam. Sed haec simul possunt esse cum prophetia, dicitur enim Osee IX, 'scitote, Israel, stultum prophetam, insanum'. Ergo prophetia non est cognoscitiva perfectio. |
a4 | Praeterea, sicut revelatio pertinet ad intellectum, ita inspiratio videtur pertinere ad affectum, eo quod importat motionem quandam. Sed prophetia dicitur esse inspiratio vel revelatio, secundum Cassiodorum. Ergo videtur quod prophetia non magis pertineat ad intellectum quam ad affectum. |
sc | Sed contra est quod dicitur I Reg. IX, 'qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns'. Sed visio pertinet ad cognitionem. Ergo prophetia ad cognitionem pertinet. |
co | Respondeo dicendum quod prophetia primo et principaliter consistit in cognitione, quia videlicet cognoscunt quaedam quae sunt procul remota ab hominum cognitione. Unde possunt dici prophetae a phanos, quod est apparitio, quia scilicet eis aliqua quae sunt procul, apparent. Et propter hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., 'in veteri testamento appellabantur videntes, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et prospiciebant quae in mysterio abscondita erant'. Unde et gentilitas eos appellabat vates, a vi mentis. Sed quia, ut dicitur I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; et infra, XIV, dicitur, 'ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis', inde est quod prophetia secundario consistit in locutione, prout prophetae ea quae divinitus edocti cognoscunt, ad aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isaiae XXI, 'quae audivi a domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis'. Et secundum hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., possunt dici prophetae quasi praefatores, eo quod porro fantur, idest, a remotis fantur, et de futuris vera praedicunt. Ea autem quae supra humanam cognitionem divinitus revelantur, non possunt confirmari ratione humana, quam excedunt, sed operatione virtutis divinae, secundum illud Marci ult., 'praedicaverunt ubique, domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis'. Unde tertio ad prophetiam pertinet operatio miraculorum, quasi confirmatio quaedam propheticae Annuntiationis. Unde dicitur Deut. ult., 'non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de prophetia quantum ad hoc tertium, quod assumitur ut prophetiae argumentum. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur quantum ad propheticam enuntiationem. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod illi qui dicuntur prophetae insani et stulti, non sunt veri prophetae, sed falsi, de quibus dicitur Ierem. XXIII, 'nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini'; et Ezech. XIII, 'haec dicit dominus, vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident'. |
ad4 | Ad quartum dicendum quod in prophetia requiritur quod intentio mentis elevetur ad percipienda divina, unde dicitur Ezech. II, 'fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum'. Haec autem elevatio intentionis fit spiritu sancto movente, unde ibi subditur, 'et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos'. Postquam autem intentio mentis elevata est ad superna, percipit divina, unde subditur, 'et audivi loquentem ad me'. Sic igitur ad prophetiam requiritur inspiratio quantum ad mentis elevationem, secundum illud Iob XXXII, 'inspiratio omnipotentis dat intelligentiam', revelatio autem, quantum ad ipsam perceptionem divinorum, in quo perficitur prophetia; per ipsam removetur obscuritatis et ignorantiae velamen, secundum illud Iob XII, qui revelat profunda de tenebris. |