monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 43.3 > ST III 57.3 > ST I 54.1 > ST I 19.8 > ST III 55.pr > ST III 75.7 > ST III 82.8 > 3 > ST III 35.4 > ST II-II 106.6 > ST III 72.4 > ST I 69.2 > 13 > ST III 48.4 > ST I 44.1 > ST III 78.5 > ST I 68.1 > ST II-II 186.6 > ST II-II 168.1
ST II-II 168, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod in exterioribus motibus corporis non sit aliqua virtus. Omnis enim virtus pertinet ad spiritualem animae decorem, secundum illud Psalmi, 'omnis gloria eius filiae regis ab intus', Glossa, idest, in conscientia. Sed motus corporales non sunt ab intus, sed exterius. Ergo circa huiusmodi motus non potest esse virtus.
a2 'Praeterea, virtutes non sunt nobis a natura', ut patet per philosophum, in II Ethic. Sed motus corporales exteriores sunt hominibus a natura, secundum quam quidam sunt velocis motus et quidam tardi motus, et idem est de aliis differentiis exteriorum motuum. Ergo circa tales motus non attenditur aliqua virtus.
a3 Praeterea, omnis virtus moralis est circa actiones quae sunt ad alterum, sicut iustitia, vel circa passiones, sicut temperantia et fortitudo. Sed exteriores motus corporales non sunt ad alterum usum, neque etiam sunt passiones. Ergo circa eos non est aliqua virtus.
a4 Praeterea, in omni opere virtutis est studium adhibendum, ut supra dictum est. Sed adhibere studium in dispositione exteriorum motuum est vituperabile, dicit enim Ambrosius, in I de Offic., 'est gressus probabilis in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium, ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex'. Ergo videtur quod circa compositionem exteriorum motuum non consistat virtus.
sc Sed contra est quod decor honestatis pertinet ad virtutem. Sed compositio exteriorum motuum pertinet ad decorem honestatis, dicit enim Ambrosius, in I de Offic., 'sicut molliculum et infractum aut vocis sonum aut gestum corporis non probo, ita neque agrestem aut rusticum. Naturam imitemur, effigies eius formula disciplinae, forma honestatis est'. Ergo circa compositionem exteriorum motuum est virtus.
co Respondeo dicendum quod virtus moralis consistit in hoc quod ea quae sunt hominis per rationem ordinantur. Manifestum est autem quod exteriores motus hominis sunt per rationem ordinabiles, quia ad imperium rationis exteriora membra moventur. Unde manifestum est quod circa horum motuum ordinationem virtus moralis consistit ordinatio autem horum motuum attenditur quantum ad duo, uno quidem modo, secundum convenientiam personae; alio modo, secundum convenientiam ad exteriores personas, negotia seu loca. Unde dicit Ambrosius, in I de Offic., 'hoc est pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere', et hoc pertinet ad primum. Quantum autem ad secundum, subditur, 'hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus'. Et ideo circa huiusmodi exteriores motus ponit Andronicus duo. Scilicet ornatum, qui respicit convenientiam personae, unde dicit quod est scientia circa decens in motu et habitudine. Et bonam ordinationem, quae respicit convenientiam ad diversa negotia et ea quae circumstant, unde dicit quod est experientia separationis, idest distinctionis, actionum.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod motus exteriores sunt quaedam signa interioris dispositionis, secundum illud Eccli. XIX, 'amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo'. Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod 'habitus mentis in corporis statu cernitur, et quod vox quaedam animi est corporis motus'.
ad2 Ad secundum dicendum quod, quamvis ex naturali dispositione habeat homo aptitudinem ad hanc vel illam dispositionem exteriorum motuum, tamen quod deest naturae, potest suppleri ex industria rationis. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., 'motum natura informat, si quid sane in natura vitii est, industria emendet'.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, exteriores motus sunt quaedam signa interioris dispositionis, quae praecipue attenditur secundum animae passiones. Et ideo moderatio exteriorum motuum requirit moderationem interiorum passionum. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., quod hinc, scilicet ex motibus exterioribus, 'homo cordis nostri absconditus aut levior aut iactanctior aut turbidior, aut gravior et constantior et purior et maturior aestimatur'. Per motus etiam exteriores alii homines de nobis iudicium capiunt, secundum illud Eccli. XIX, 'ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus'. Et ideo moderatio exteriorum motuum quodammodo ad alios ordinatur, secundum illud quod Augustinus dicit, in regula, 'in omnibus motibus vestris nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem'. Et ideo moderatio exteriorum motuum potest reduci ad duas virtutes quas philosophus tangit in IV Ethic. Inquantum enim per exteriores motus ordinamur ad alios, pertinet exteriorum motuum moderatio ad amicitiam vel affabilitatem, quae attenditur circa delectationes et tristitias quae sunt in verbis et factis in ordine ad alios quibus homo convivit. Inquantum vero exteriores motus sunt signa interioris dispositionis, pertinet eorum moderatio ad virtutem veritatis, secundum quam aliquis talem se exhibet in verbis et factis qualis est interius.
ad4 Ad quartum dicendum quod in compositione exteriorum motuum studium vituperatur per quod aliquis fictione quadam in exterioribus motibus utitur, ita quod interiori dispositioni non conveniant. Debet tamen tale studium adhiberi ut, si quid in eis inordinatum est, corrigatur. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., 'ars desit, non desit correctio'.
Thomas de Aquino HOME



ST II-II 168, Prooemium <<<     >>> Articulus 2
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 43.3 > ST III 57.3 > ST I 54.1 > ST I 19.8 > ST III 55.pr > ST III 75.7 > ST III 82.8 > 3 > ST III 35.4 > ST II-II 106.6 > ST III 72.4 > ST I 69.2 > 13 > ST III 48.4 > ST I 44.1 > ST III 78.5 > ST I 68.1 > ST II-II 186.6 > ST II-II 168.1