, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod usus vini totaliter sit illicitus. Sine sapientia enim non potest aliquis esse in statu salutis, dicitur enim Sap. VII, 'neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat'; et infra, IX, 'per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio'. Sed usus vini impedit sapientiam, dicitur enim Eccle. II, 'cogitavi abstrahere a vino carnem meam, ut transferrem animam meam ad sapientiam'. Ergo potus vini est universaliter illicitus. |
a2 | Praeterea, apostolus dicit, Rom. XIV, 'bonum est non manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur'. Sed cessare a bono virtutis est vitiosum, et similiter fratribus scandalum ponere. Ergo uti vino est illicitum. |
a3 | Praeterea, Hieronymus dicit quod 'vinum cum carnibus post diluvium est dedicatum, Christus autem venit in fine saeculorum, et extremitatem retraxit ad principium'. Ergo, tempore Christianae legis, videtur esse illicitum vino uti. |
sc | Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. V, 'noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes infirmitates'. Et Eccli. XXXI dicitur, 'exultatio animae et cordis vinum moderate potatum'. |
co | Respondeo dicendum quod nullus cibus vel potus, secundum se consideratus, est illicitus, secundum sententiam domini dicentis, Matth. XV, 'nihil quod intrat in os, coinquinat hominem'. Et ideo bibere vinum, secundum se loquendo, non est illicitum. Potest tamen illicitum reddi per accidens. Quandoque quidem ex conditione bibentis, qui a vino de facili laeditur, vel qui ex speciali voto obligatur ad vinum non bibendum. Quandoque autem ex modo bibendi, quia scilicet mensuram in bibendo excedit. Quandoque autem ex parte aliorum, qui ex hoc scandalizarentur. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod sapientia potest haberi dupliciter. Uno modo, secundum modum communem, prout sufficit ad salutem. Et sic non requiritur ad sapientiam habendam quod aliquis a vino omnino abstineat, sed quod abstineat ab immoderato usu vini. Alio modo, secundum quendam perfectionis gradum. Et sic requiritur in aliquibus, ad perfecte sapientiam percipiendam, quod omnino a vino abstineant, secundum conditiones quarundam personarum et locorum. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod apostolus non simpliciter dicit bonum esse abstinere a vino, sed in casu in quo ex hoc aliqui scandalizantur. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod Christus retrahit nos a quibusdam sicut omnino illicitis, a quibusdam vero sicut ab impedimentis perfectionis. Et hoc modo retrahit aliquos a vino studio perfectionis, sicut et a divitiis et aliis huiusmodi. |