monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 119.2 > ST II-II 121.1 > ST II-II 136.3 > ST II-II 171.4 > ST II-II 146.1 > ST II-II 165.pr > ST II-II 123.6 > ST II-II 157.4 > ST II-II 182.1 > ST II-II 185.4 > ST II-II 139.2 > ST II-II 132.pr > ST I-II 109.5 > ST I 107.1 > ST I-II 113.8 > ST II-II 174.4 > ST II-II 110.pr > ST II-II 108.4 > ST II-II 121.pr > ST II-II 146.pr
>>> ST II-II 146, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de partibus subiectivis temperantiae. Et primo, de his quae sunt circa delectationes ciborum; secundo, de his quae sunt circa delectationes venereorum. Circa primum, considerandum est de abstinentia, quae est circa cibos et potus; et de sobrietate, quae est specialiter circa potum. Circa abstinentiam autem consideranda sunt tria, primo, de ipsa abstinentia; secundo, de actu eius, qui est ieiunium; tertio, de vitio opposito, quod est gula. Circa abstinentiam autem quaeruntur duo. Primo, utrum abstinentia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis.
Thomas de Aquino HOME