monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 124.2
ST II-II 124, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus fortitudinis. Dicitur enim martyr in Graeco quasi testis. Testimonium autem redditur fidei Christi, secundum illud Act. I, 'eritis mihi testes in Ierusalem,' et cetera. Et maximus dicit, in quodam sermone, 'mater martyrii fides Catholica est, in qua illustres athletae suo sanguine subscripserunt'. Ergo martyrium est potius actus fidei quam fortitudinis.
a2 Praeterea, actus laudabilis ad illam virtutem praecipue pertinet quae ad ipsum inclinat, et quae ab ipso manifestatur, et sine qua ipse non valet. Sed ad martyrium praecipue inclinat caritas, unde in quodam sermone maximi dicitur, 'caritas Christi in martyribus suis vicit'. Maxime etiam caritas per actum martyrii manifestatur, secundum illud Ioan. XV, 'maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis'. Sine caritate etiam martyrium nihil valet, secundum illud I ad Cor. XIII, 'si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest'. Ergo martyrium magis est actus caritatis quam fortitudinis.
a3 Praeterea, Augustinus dicit, in quodam sermone de sancto Cypriano, 'facile est martyrem celebrando venerari, magnum vero fidem eius et patientiam imitari'. Sed in unoquoque actu virtutis praecipue laudabilis redditur virtus cuius est actus. Ergo martyrium magis est actus patientiae quam fortitudinis.
sc Sed contra est quod Cyprianus dicit, in epistola ad martyres et confessores, 'o beati martyres, quibus vos laudibus praedicem? O milites fortissimi, robur corporis vestri quo praeconio vocis explicem?' Quilibet autem laudatur de virtute cuius actum exercet. Ergo martyrium est actus fortitudinis.
co Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, ad fortitudinem pertinet ut confirmet hominem in bono virtutis contra pericula, et praecipue contra pericula mortis, et maxime eius quae est in bello. Manifestum est autem quod in martyrio homo firmiter confirmatur in bono virtutis, dum fidem et iustitiam non deserit propter imminentia pericula mortis, quae etiam in quodam certamine particulari a persecutoribus imminent. Unde Cyprianus dicit, in quodam sermone, 'vidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen, et in praelio stetisse servos Christi voce libera, mente incorrupta, virtute divina'. Unde manifestum est quod martyrium est fortitudinis actus. Et propter hoc de martyribus legit Ecclesia, 'fortes facti sunt in bello'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod in actu fortitudinis duo sunt consideranda. Quorum unum est bonum in quo fortis firmatur, et hoc est fortitudinis finis. Aliud est ipsa firmitas, qua quis non cedit contrariis prohibentibus ab illo bono, et in hoc consistit essentia fortitudinis. Sicut autem fortitudo civilis firmat animum hominis in iustitia humana, propter cuius conservationem mortis pericula sustinet; ita etiam fortitudo gratuita firmat animum hominis in bono iustitiae Dei, quae est per fidem Iesu Christi, ut dicitur Rom. III. Et sic martyrium comparatur ad fidem sicut ad finem in quo aliquis firmatur, ad fortitudinem autem sicut ad habitum elicientem.
ad2 Ad secundum dicendum quod ad actum martyrii inclinat quidem caritas sicut primum et principale motivum, per modum virtutis imperantis, fortitudo autem sicut motivum proprium, per modum virtutis elicientis. Et inde etiam est quod martyrium est actus caritatis ut imperantis, fortitudinis autem ut elicientis. Et inde est quod utramque virtutem manifestat. Quod autem sit meritorium, habet ex caritate, sicut et quilibet virtutis actus. Et ideo sine caritate non valet.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, principalior actus fortitudinis est sustinere, ad quem pertinet martyrium; non autem ad secundarium actum eius, qui est aggredi. Et quia patientia deservit fortitudini ex parte actus principalis qui est sustinere, inde est etiam quod concomitanter in martyribus patientia commendatur.
Thomas de Aquino HOME