monumenta.ch > Thomas de Aquino > 11 > ST II-II 117.6
ST II-II 117, Articulus 5 <<<    

, Articulus 6

arg Ad sextum sic proceditur. Videtur quod liberalitas sit maxima virtutum. Omnis enim virtus hominis est quaedam similitudo divinae bonitatis. Sed per liberalitatem homo maxime assimilatur Deo, 'qui dat omnibus affluenter et non improperat', ut dicitur Iac. Ergo liberalitas est maxima virtutum.
a2 Praeterea, secundum Augustinum, in VI de Trin., 'in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius'. Sed ratio bonitatis maxime videtur ad liberalitatem pertinere, quia bonum est diffusivum, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod 'iustitia censuram tenet, liberalitas bonitatem'. Ergo liberalitas est maxima virtutum.
a3 Praeterea, homines honorantur et amantur propter virtutem. Sed Boetius dicit, in libro de Consolat., 'largitas maxime claros facit'. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod 'inter virtuosos maxime liberales amantur'. Ergo liberalitas est maxima virtutum.
sc Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod 'iustitia excelsior videtur liberalitate, sed liberalitas gratior'. Philosophus etiam dicit, in I Rhetoric., quod 'fortes et iusti maxime honorantur, et post eos liberales'.
co Respondeo dicendum quod quaelibet virtus tendit in aliquod bonum. Unde quanto aliqua virtus in melius bonum tendit, tanto melior est. Liberalitas autem tendit in aliquod bonum dupliciter, uno modo, primo et per se; alio modo, ex consequenti. Primo quidem et per se tendit ad ordinandum propriam affectionem circa pecuniarum possessionem et usum. Et sic, secundum hoc, praefertur liberalitati et temperantia, quae moderatur concupiscentias et delectationes pertinentes ad proprium corpus; et fortitudo et iustitia, quae ordinantur quodammodo in bonum commune, una tempore pacis, alia tempore belli; et omnibus praeferuntur virtutes quae ordinant in bonum divinum. Nam bonum divinum praeeminet cuilibet bono humano; et in bonis humanis bonum publicum praeeminet bono privato; in quibus bonum corporis praeeminet bono exteriorum rerum. Alio modo ordinatur liberalitas ad aliquod bonum ex consequenti. Et secundum hoc, liberalitas ordinatur in omnia bona praedicta, ex hoc enim quod homo non est amativus pecuniae, sequitur quod de facili utatur ea et ad seipsum, et ad utilitatem aliorum, et ad honorem Dei. Et secundum hoc, habet quandam excellentiam ex hoc quod utilis est ad multa. Quia tamen unumquodque magis iudicatur secundum illud quod primo et per se competit ei quam secundum id quod consequenter se habet, ideo dicendum est liberalitatem non esse maximam virtutem.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod datio divina provenit ex eo quod amat homines quibus dat, non autem ex eo quod afficiatur ad ea quae dat. Et ideo magis videtur pertinere ad caritatem, quae est maxima virtutum, quam ad liberalitatem.
ad2 Ad secundum dicendum quod quaelibet virtus participat rationem boni quantum ad emissionem proprii actus. Actus autem quarundam aliarum virtutum meliores sunt pecunia, quam emittit liberalis.
ad3 Ad tertium dicendum quod liberales maxime amantur, non quidem amicitia honesti, quasi sint meliores; sed amicitia utilis, quia sunt utiliores in exterioribus bonis, quae communiter homines maxime cupiunt. Et etiam propter eandem causam clari redduntur.
Thomas de Aquino HOME