monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 16.4 > ST III 82.10 > ST III 77.pr > ST I 26.1 > ST I 20.pr > ST I 38.pr > ST I 90.2 > ST I 8.4 > ST III 16.3 > ST III 76.pr > ST III 78.3 > ST II-II 141.6 > 5 > ST III 46.pr > ST II-II 117.1
ST II-II 117, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit virtus. Nulla enim virtus contrariatur inclinationi naturali. Inclinatio autem naturalis est ad hoc ut aliquis plus sibi quam aliis provideat. Cuius contrarium pertinet ad liberalem, quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., 'liberalis est non respicere ad seipsum, ita quod sibi minora derelinquit'. Ergo liberalitas non est virtus.
a2 Item, per divitias homo suam vitam sustentat, et ad felicitatem divitiae organice deserviunt, ut dicitur in I Ethic. Cum igitur omnis virtus ordinetur ad felicitatem, videtur quod liberalis non est virtuosus, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod 'non est acceptivus pecuniae neque custoditivus, sed emissivus'.
a3 Praeterea, virtutes habent connexionem ad invicem. Sed liberalitas non videtur connexa aliis virtutibus, multi enim sunt virtuosi qui non possunt esse liberales, quia non habent quod dent; multique liberaliter dant vel expendunt qui tamen alias sunt vitiosi. Ergo liberalitas non est virtus.
sc Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod 'in Evangelio multas disciplinas accipimus iustae liberalitatis'. Sed in Evangelio non docentur nisi ea quae ad virtutem pertinent. Ergo liberalitas est virtus.
co Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., 'bene uti his quibus male uti possumus, pertinet ad virtutem'. Possumus autem bene et male uti non solum his quae intra nos sunt, puta potentiis et passionibus animae, sed etiam his quae extra nos sunt, scilicet rebus huius mundi concessis nobis ad sustentationem vitae. Et ideo, cum bene uti his rebus pertineat ad liberalitatem, consequens est quod liberalitas virtus sit.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius et Basilius dicunt, superabundantia divitiarum datur aliquibus a Deo ut meritum bonae dispensationis acquirant. Pauca autem uni sufficiunt. Et ideo liberalis plura laudabiliter in alios expendit quam in seipsum. Debet autem homo semper magis sibi providere in spiritualibus bonis, in quibus unusquisque sibi praecipue subvenire potest. Et tamen etiam in temporalibus rebus non pertinet ad liberalem ut sic aliis intendat quod omnino se et suos despiciat. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., 'est illa probanda liberalitas ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas'.
ad2 Ad secundum dicendum quod ad liberalem non pertinet sic divitias emittere ut non sibi remaneat unde sustentetur, et unde virtutis opera exequatur, quibus ad felicitatem pervenitur. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod 'liberalis curat propria, volens per hoc quibusdam sufficere'. Et Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod 'dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari. Nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit et pavit pauperes ex eo quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica', quod pertinet ad statum perfectionis spiritualis vitae, de quo infra dicetur. Et tamen sciendum quod hoc ipsum quod est sua liberaliter largiri, inquantum est actus virtutis, ad beatitudinem ordinatur.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., illi qui consumunt multa in intemperantias, non sunt liberales, sed prodigi. Et similiter quicumque effundit quae habet propter quaecumque alia peccata. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., 'si adiuves eum qui possessiones aliorum eripere conatur, non probatur largitas. Nec illa perfecta est liberalitas, si iactantiae causa, magis quam misericordiae, largiaris'. Et ideo illi qui carent aliis virtutibus, licet in aliqua mala opera multa expendant, non sunt liberales. Nihil etiam prohibet aliquos multa in bonos usus expendentes habitum liberalitatis non habere, sicut et aliarum virtutum opera faciunt homines antequam habitum virtutis habeant, licet non eo modo quo virtuosi, ut supra dictum est. Similiter etiam nihil prohibet aliquos virtuosos, licet sint pauperes, esse liberales. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., secundum substantiam, idest facultatem divitiarum, liberalitas dicitur, 'non enim consistit in multitudine datorum, sed in dantis habitu'. Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod 'effectus divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit'.
Thomas de Aquino HOME



ST II-II 117, Prooemium <<<     >>> Articulus 2
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 16.4 > ST III 82.10 > ST III 77.pr > ST I 26.1 > ST I 20.pr > ST I 38.pr > ST I 90.2 > ST I 8.4 > ST III 16.3 > ST III 76.pr > ST III 78.3 > ST II-II 141.6 > 5 > ST III 46.pr > ST II-II 117.1