monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 45.2 > ST II-II 179.2 > ST I 36.3 > ST II-II 113.1 > ST II-II 138.2 > ST III 64.3 > ST II-II 109.pr > ST I 55.3 > ST II-II 115.2
ST II-II 115, Articulus 1 <<<    

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adulatio sit peccatum mortale. Quia secundum Augustinum, in Enchirid., malum dicitur quia nocet. Sed adulatio maxime nocet, secundum illud Psalm., 'quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur, exacerbavit dominum peccator'. Et Hieronymus dicit quod nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum quam adulatio. Et super illud Psalm., 'convertantur statim erubescentes', dicit Glossa, 'plus nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris'. Ergo adulatio est gravissimum peccatum.
a2 Praeterea, quicumque verbis alii nocet, non minus nocet sibi quam aliis, unde dicitur in Psalm., gladius eorum intret in corda ipsorum. Sed ille qui alteri adulatur, inducit eum ad peccandum mortaliter, unde super illud Psalm., oleum peccatoris non impinguet caput meum, dicit Glossa, 'falsa laus adulatoris mentes a rigore veritatis emollit ad noxia'. Ergo multo magis adulator in se mortaliter peccat.
a3 Praeterea, in decretis scribitur, dist. XLVI, 'clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur, degradetur ab officio'. Sed talis poena non infligitur nisi pro peccato mortali. Ergo adulatio est peccatum mortale.
sc Sed contra est quod Augustinus, in Serm. de Purgat., inter peccata minuta numerat, si quis cuiquam maiori personae, 'aut ex voluntate aut ex necessitate, adulari voluerit'.
co Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est quod contrariatur caritati. Adulatio autem quandoque quidem caritati contrariatur, quandoque autem non. Contrariatur siquidem caritati tripliciter. Uno modo, ratione ipsius materiae, puta cum aliquis laudat alicuius peccatum. Hoc enim contrariatur dilectioni Dei, contra cuius iustitiam homo loquitur, et contra dilectionem proximi, quem in peccato fovet. Unde est peccatum mortale, secundum illud Isaiae V, 'vae, qui dicunt malum bonum'. Alio modo, ratione intentionis, puta cum aliquis adulatur alicui ad hoc quod fraudulenter ei noceat, vel corporaliter vel spiritualiter. Et hoc etiam est peccatum mortale. Et de hoc habetur Prov. XXVII, 'meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula'. Tertio modo, per occasionem, sicut cum laus adulatoris fit alteri occasio peccandi, et praeter adulatoris intentionem. Et in hoc considerare oportet utrum sit occasio data vel accepta, et qualis ruina subsequatur, sicut potest patere ex his quae supra de scandalo dicta sunt. Si autem aliquis ex sola aviditate delectandi alios, vel etiam ad evitandum aliquod malum vel consequendum aliquid in necessitate, alicui adulatus fuerit, non est contra caritatem. Unde non est peccatum mortale, sed veniale.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de adulatore qui laudat peccatum alicuius. Talis enim adulatio dicitur plus nocere quam gladius persecutoris, quia in potioribus bonis nocet, scilicet in spiritualibus. Non enim nocet ita efficaciter, quia gladius persecutoris effective occidit, quasi sufficiens causa mortis; nullus autem potest esse alteri sufficiens causa peccandi, ut ex supra dictis patet.
ad2 Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de eo qui adulatur intentione nocendi. Ille enim plus nocet sibi quam aliis, quia sibi nocet tanquam sufficiens causa peccandi, aliis autem occasionaliter tantum.
ad3 Ad tertium dicendum quod auctoritas illa loquitur de eo qui proditorie alteri adulatur ut eum decipiat.
Thomas de Aquino HOME