monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 93.1 > ST II-II 43.pr > 21 > ST III 39.7 > ST I-II 75.1 > ST I-II 75.pr > ST I 4.1 > ST I 4.pr > ST II-II 52.1 > ST II-II 90.1 > ST I 75.7 > ST I 51.1 > ST II-II 52.pr > ST II-II 43.6 > ST II-II 90.pr > ST I 51.pr > ST I-II 43.1 > ST I-II 93.1 > ST I-II 43.pr > ST III 8.1 > ST I-II 93.pr > ST III 8.pr > ST III 9.1 > ST III 9.pr > ST II-II 86.1 > ST I 93.7 > ST II-II 92.1 > ST II-II 86.pr > ST I-II 52.1 > ST I-II 52.pr > ST II-II 92.pr
>>> ST II-II 92, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis. Et primo, de illis quae cum religione conveniunt in hoc quod exhibent cultum divinum; secundo, de vitiis manifestam contrarietatem ad religionem habentibus, per contemptum eorum quae ad cultum divinum pertinent. Primum autem horum pertinet ad superstitionem; secundum ad irreligiositatem. Unde primo considerandum est de ipsa superstitione, et de partibus eius; deinde de irreligiositate et partibus eius. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum superstitio sit vitium religioni contrarium. Secundo, utrum habeat plures partes seu species.
Thomas de Aquino HOME