monumenta.ch > Thomas de Aquino > 6 > ST III 72.5 > ST III 68.1 > ST II-II 60.2 > ST III 65.3 > ST III 20.pr > ST III 46.1 > ST III 36.6 > ST III 62.3 > ST III 20.1 > ST III 74.5 > ST III 43.4 > ST III 81.3 > ST III 52.8 > ST III 21.pr > ST III 39.3 > pr > ST III 41.pr > ST II-II 45.2 > ST III 49.4 > ST III 21.1 > ST III 59.5 > ST III 38.5 > 1 > ST III 2.5 > ST III 35.5 > ST II-II 29.2 > ST III 41.1 > ST III 58.3 > ST III 60.6 > ST II-II 37.2 > ST III 36.pr > ST II-II 125.3 > ST III 13.3 > ST III 61.pr > ST III 25.3 > ST III 61.1 > ST III 36.1 > ST III 75.4 > ST II-II 99.2 > ST II-II 55.2 > ST III 66.3 > ST III 60.pr > ST II-II 92.2 > ST II-II 86.2 > ST III 60.1 > ST III 63.4 > ST III 89.4 > ST III 75.8 > ST III 22.3 > ST III 54.4 > ST III 45.pr > ST III 55.6 > ST III 83.4 > ST III 72.4 > ST III 29.pr > ST III 45.1 > ST III 14.4 > ST III 9.2 > ST III 29.1 > ST II-II 52.2 > ST II-II 90.2
ST II-II 90, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat Daemones adiurare. Dicit enim Origenes, super Matth., 'non est secundum potestatem datam a salvatore adiurare Daemonia, Iudaicum enim est hoc'. Non autem debemus Iudaeorum ritus imitari, sed potius uti potestate a Christo data. Ergo non est licitum Daemones adiurare.
a2 Praeterea, multi nigromanticis incantationibus Daemones per aliquid divinum invocant, quod est adiurare. Si igitur licitum est Daemones adiurare, licitum est nigromanticis incantationibus uti. Quod patet esse falsum. Ergo et primum.
a3 Praeterea, quicumque adiurat aliquem, ex hoc ipso aliquam societatem cum ipso facit. Sed non licet cum Daemonibus societatem facere, secundum illud I Cor. X, 'nolo vos socios fieri Daemoniorum'. Ergo non licet Daemones adiurare.
sc Sed contra est quod dicitur Marc. ult., 'in nomine meo Daemonia eiicient'. Sed inducere alium ad aliquid agendum propter nomen divinum, hoc est adiurare. Ergo licitum est Daemones adiurare.
co Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est adiurandi modus, unus quidem per modum deprecationis vel inductionis ob reverentiam alicuius sacri; alius autem per modum compulsionis. Primo autem modo non licet Daemones adiurare, quia ille modus adiurandi videtur ad quandam benevolentiam vel amicitiam pertinere, qua non licet ad Daemones uti. Secundo autem adiurationis modo, qui est per compulsionem, licet nobis ad aliquid uti, et ad aliquid non licet. Daemones enim in cursu huius vitae nobis adversarii constituuntur, non autem eorum actus nostrae dispositioni subduntur, sed dispositioni divinae et sanctorum Angelorum; quia, ut Augustinus dicit, in III de Trin., 'spiritus desertor regitur per spiritum iustum'. Possumus ergo Daemones, adiurando, per virtutem divini nominis tanquam inimicos repellere, ne nobis noceant vel spiritualiter vel corporaliter, secundum potestatem datam a Christo, secundum illud Luc. X, 'ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit'. Non tamen licitum est eos adiurare ad aliquid ab eis addiscendum, vel etiam ad aliquid per eos obtinendum, quia hoc pertineret ad aliquam societatem cum ipsis habendam, nisi forte ex speciali instinctu vel revelatione divina, aliqui sancti ad aliquos effectus Daemonum operatione utantur; sicut legitur de beato Iacobo quod per Daemones fecit Hermogenem ad se adduci.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Origenes loquitur de adiuratione quae non fit protestative per modum compulsionis, sed magis per modum cuiusdam benevolae deprecationis.
ad2 Ad secundum dicendum quod nigromantici utuntur adiurationibus et invocationibus Daemonum ad aliquid ab eis adipiscendum vel addiscendum, et hoc est illicitum, ut dictum est. Unde Chrysostomus dicit, Marc. I, exponens illud verbum domini, quod spiritui immundo dixit, 'obmutesce, et exi de homine, salutiferum hic nobis dogma datur, ne credamus Daemonibus, quantumcumque denuntient veritatem'.
ad3 Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de adiuratione qua imploratur auxilium Daemonum ad aliquid agendum vel cognoscendum, hoc enim videtur ad quandam societatem pertinere. Sed quod aliquis adiurando Daemones repellat, hoc est ab eorum societate recedere.
Thomas de Aquino HOME