, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit homo oblationes facere de omnibus rebus licite possessis. Quia secundum iura humana, 'turpiter facit meretrix in hoc quod est meretrix, non tamen turpiter accipit', et ita licite possidet. Sed non licet de eo facere oblationem, secundum illud Deut. XXIII, 'non offeres mercedem prostibuli in domo domini Dei tui'. Ergo non licet facere oblationem de omnibus licite possessis. |
a2 | Praeterea, ibidem prohibetur quod pretium canis non offeratur in domo Dei. Sed manifestum est quod pretium canis iuste venditi iuste possidetur. Ergo non licet de omnibus iuste possessis oblationem facere. |
a3 | Praeterea, Malach. I dicitur, 'si offeratur claudum et languidum, nonne malum est?' Sed claudum et languidum est animal iuste possessum. Ergo videtur quod non de omni iuste possesso possit oblatio fieri. |
sc | Sed contra est quod dicitur Prov. III, 'honora dominum de tua substantia'. Ad substantiam autem hominis pertinet quidquid iuste possidet. Ergo de omnibus iuste possessis potest oblatio fieri. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., 'si depraedareris aliquem invalidum et de spoliis eius dares alicui iudici si pro te iudicaret, tanta vis est iustitiae ut et tibi displiceret. Non est talis Deus tuus qualis non debes esse nec tu'. Et ideo dicitur Eccli. XXXIV, 'immolantis ex iniquo oblatio est maculata'. Unde patet quod de iniuste acquisitis et possessis non potest oblatio fieri. In veteri autem lege, in qua figurae serviebatur, quaedam propter significationem reputabantur immunda, quae offerre non licebat. Sed in nova lege omnis creatura Dei reputatur munda, ut dicitur ad Tit. I. Et ideo, quantum est de se, de quolibet licite possesso potest oblatio fieri. Per accidens tamen contingit quod de aliquo licite possesso oblatio fieri non potest, puta si vergat in detrimentum alterius, ut si filius aliquis offerat Deo id unde debet patrem nutrire, quod dominus improbat Matth. XV; vel propter scandalum, vel propter contemptum, vel aliquid aliud huiusmodi. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege prohibebatur oblatio de mercede prostibuli propter immunditiam. In nova autem lege propter scandalum, ne videatur Ecclesia favere peccato, si de lucro peccati oblationem recipiat. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod canis secundum legem reputabatur animal immundum. Alia tamen animalia immunda redimebantur, et eorum pretium poterat offerri, secundum illud Levit. ult., 'si immundum animal est, redimet qui obtulerit'. Sed canis nec offerebatur nec redimebatur, tum quia idololatrae canibus utebantur in sacrificiis idolorum; tum etiam quia significant rapacitatem, de qua non potest fieri oblatio. Sed haec prohibitio cessat in nova lege. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod oblatio animalis caeci vel claudi reddebatur illicita tripliciter. Uno modo, ratione eius ad quod offerebatur. Unde dicitur Malach. I, 'si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est?' Sacrificia autem oportebat esse immaculata. Secundo, ex contemptu. Unde ibidem subditur, 'vos polluistis nomen meum in eo quod dicitis, mensa domini contaminata est, et quod superponitur contemptibile est'. Tertio modo, ex voto praecedenti, ex quo obligatur homo ut integrum reddat quod voverat. Unde ibidem subditur, 'maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile domino'. Et eaedem causae manent in lege nova. Quibus tamen cessantibus, non est illicitum. |