monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 83.12
ST II-II 83, Articulus 11 <<<     >>> Articulus 13

, Articulus 12

arg Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat esse vocalis. Oratio enim, sicut ex dictis patet, principaliter Deo porrigitur. Deus autem locutionem cordis cognoscit. Frustra igitur vocalis oratio adhibetur.
a2 Praeterea, per orationem mens hominis debet in Deum ascendere, ut dictum est. Sed voces retrahunt homines ab ascensu contemplationis in Deum, sicut et alia sensibilia. Ergo in oratione non est vocibus utendum.
a3 Praeterea, oratio debet offerri Deo in occulto, secundum illud Matth. VI, 'tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito'. Sed per vocem oratio publicatur. Ergo non debet oratio esse vocalis.
sc Sed contra est quod dicitur in Psalm., 'voce mea ad dominum clamavi, voce mea ad dominum deprecatus sum'.
co Respondeo dicendum quod duplex est oratio, communis, et singularis. Communis quidem oratio est quae per ministros Ecclesiae in persona totius fidelis populi Deo offertur. Et ideo oportet quod talis oratio innotescat toti populo, pro quo profertur. Quod non posset fieri nisi esset vocalis. Et ideo rationabiliter institutum est ut ministri Ecclesiae huiusmodi orationes etiam alta voce pronuntient, ut ad notitiam omnium possit pervenire. Oratio vero singularis est quae offertur a singulari persona cuiuscumque sive pro se sive pro aliis orantis. Et de huiusmodi orationis necessitate non est quod sit vocalis. Adiungitur tamen vox tali orationi triplici ratione. Primo quidem, ad excitandum interiorem devotionem, qua mens orantis elevetur in Deum. Quia per exteriora signa, sive vocum sive etiam aliquorum factorum, movetur mens hominis et secundum apprehensionem, et per consequens secundum affectionem. Unde Augustinus dicit, ad Probam, quod 'verbis et aliis signis ad augendum sanctum desiderium nosipsos acrius excitamus'. Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus et huiusmodi signis utendum quantum proficit ad excitandum interius mentem. Si vero mens per hoc distrahatur, vel qualitercumque impediatur, est a talibus cessandum. Quod praecipue contingit in illis quorum mens sine huiusmodi signis est sufficienter ad devotionem parata. Unde Psalmista dicebat, 'tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea'; et de Anna legitur, I Reg. I, quod loquebatur in corde suo. Secundo, adiungitur vocalis oratio quasi ad redditionem debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundum totum illud quod ex Deo habet, idest non solum mente, sed etiam corpore. Quod praecipue competit orationi secundum quod est satisfactoria. Unde dicitur Osee ult., 'omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum'. Tertio, adiungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab anima in corpus ex vehementi affectione, secundum illud Psalm., 'laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod vocalis oratio non profertur ad hoc quod aliquid ignotum Deo manifestetur, sed ad hoc quod mens orantis vel aliorum excitetur in Deum.
ad2 Ad secundum dicendum quod verba ad aliud pertinentia distrahunt mentem, et impediunt devotionem orantis. Sed verba significantia aliquid ad devotionem pertinens excitant mentes, praecipue minus devotas.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., 'eo proposito dominus vetat in conventu orare ut a conventu videatur. Unde orans nihil novum facere debet quod aspiciant homines, vel clamando vel pectus percutiendo vel manus expandendo'. Nec tamen, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, 'videri ab hominibus nefas est, sed ideo haec agere ut ab hominibus videaris'.
Thomas de Aquino HOME