monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 83.8
ST II-II 83, Articulus 7 <<<     >>> Articulus 9

, Articulus 8

arg Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non debeamus pro inimicis orare. Quia, ut dicitur Rom. XV, 'quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt'. Sed in sacra Scriptura inducuntur multae imprecationes contra inimicos, dicitur enim in Psalm., 'erubescant et conturbentur omnes inimici mei, erubescant et conturbentur valde velociter'. Ergo et nos debemus orare contra inimicos, magis quam pro eis.
a2 Praeterea, vindicari de inimicis in malum inimicorum cedit. Sed sancti vindictam de inimicis petunt, secundum illud Apoc. VI, 'usquequo non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra?' Unde et de vindicta impiorum laetantur, secundum illud Psalm., 'laetabitur iustus cum viderit vindictam'. Ergo non est orandum pro inimicis, sed magis contra eos.
a3 Praeterea, operatio hominis et eius oratio non debent esse contraria. Sed homines quandoque licite impugnant inimicos, alioquin omnia bella essent illicita, quod est contra supradicta. Ergo non debemus orare pro inimicis.
sc Sed contra est quod dicitur Matth. V, 'orate pro persequentibus et calumniantibus vos'.
co Respondeo dicendum quod orare pro alio caritatis est, sicut dictum est. Unde eodem modo quo tenemur diligere inimicos, tenemur pro inimicis orare. Qualiter autem teneamur inimicos diligere supra habitum est, in tractatu de caritate, ut scilicet in eis diligamus naturam, non culpam; et quod diligere inimicos in generali est in praecepto, in speciali autem non est in praecepto nisi secundum praeparationem animi, ut scilicet homo esset paratus etiam specialiter inimicum diligere et eum iuvare in necessitatis articulo, vel si veniam peteret; sed in speciali absolute inimicos diligere et eos iuvare perfectionis est. Et similiter necessitatis est ut in communibus nostris orationibus quas pro aliis facimus, inimicos non excludamus. Quod autem pro eis specialiter oremus, perfectionis est, non necessitatis, nisi in aliquo casu speciali.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod imprecationes quae in sacra Scriptura ponuntur quadrupliciter possunt intelligi. Uno modo, secundum quod 'prophetae solent figura imprecantis futura praedicere', ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Secundo, prout quaedam temporalia mala peccatoribus quandoque a Deo ad correctionem immittuntur. Tertio, quia intelliguntur petere non contra ipsos homines, sed contra regnum peccati, ut scilicet correctione hominum peccatum destruatur. Quarto, conformando voluntatem suam divinae iustitiae circa damnationem perseverantium in peccato.
ad2 Ad secundum dicendum quod, sicut in eodem libro Augustinus dicit, 'vindicta martyrum est ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt'. Vel, sicut dicitur in libro de quaest. Vet. et novi Test., 'postulant se vindicari non voce, sed ratione, sicut sanguis Abel clamavit de terra'. Laetantur autem de vindicta non propter eam, sed propter divinam iustitiam.
ad3 Ad tertium dicendum quod licitum est impugnare inimicos ut compescantur a peccatis, quod cedit in bonum eorum et aliorum. Et sic etiam licet orando petere aliqua temporalia mala inimicorum ut corrigantur. Et sic oratio et operatio non erunt contraria.
Thomas de Aquino HOME