, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod laetitia non sit devotionis effectus. Quia, ut dictum est, passio Christi praecipue ad devotionem excitat. Sed ex eius consideratione consequitur in anima quaedam afflictio, secundum illud Thren. III, 'recordare paupertatis meae, absinthii et fellis', quod pertinet ad passionem; et subditur, 'memoria memor ero, et tabescet in me anima mea'. Ergo delectatio, sive gaudium, non est devotionis effectus. |
a2 | Praeterea, devotio praecipue consistit in interiori sacrificio spiritus. Sed in Psalm. dicitur, 'sacrificium Deo spiritus contribulatus'. Ergo afflictio magis est devotionis effectus quam iucunditas sive gaudium. |
a3 | Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit, in libro de homine, quod 'sicut risus procedit ex gaudio, ita lacrimae et gemitus sunt signa tristitiae'. Sed ex devotione contingit quod aliqui prorumpant in lacrimas. Ergo laetitia, vel gaudium, non est devotionis effectus. |
sc | Sed contra est quod in collecta dicitur, 'quos ieiunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet'. |
co | Respondeo dicendum quod devotio per se quidem et principaliter spiritualem laetitiam mentis causat, ex consequenti autem et per accidens causat tristitiam. Dictum est enim quod devotio ex duplici consideratione procedit. Principaliter quidem ex consideratione divinae bonitatis, quia ista consideratio pertinet quasi ad terminum motus voluntatis tradentis se Deo. Et ex ista consideratione per se quidem sequitur delectatio, secundum illud Psalm., 'memor fui Dei, et delectatus sum', sed per accidens haec consideratio tristitiam quandam causat in his qui nondum plene Deo fruuntur, secundum illud Psalm., 'sitivit anima mea ad Deum vivum', et postea sequitur, 'fuerunt mihi lacrimae meae' et cetera. Secundario vero causatur devotio, ut dictum est, ex consideratione propriorum defectuum, nam haec consideratio pertinet ad terminum a quo homo per motum voluntatis devotae recedit, ut scilicet non in se existat, sed Deo se subdat. Haec autem consideratio e converso se habet ad primam. Nam per se quidem nata est tristitiam causare, recogitando proprios defectus, per accidens autem laetitiam, scilicet propter spem divinae subventionis. Et sic patet quod ad devotionem primo et per se consequitur delectatio, secundario autem et per accidens tristitia quae est secundum Deum. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod in consideratione passionis Christi est aliquid quod contristet, scilicet defectus humanus, propter quem tollendum Christum pati oportuit, et est aliquid quod laetificet, scilicet Dei erga nos benignitas, quae nobis de tali liberatione providit. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod spiritus qui ex una parte contribulatur propter praesentis vitae defectus, ex alia parte condelectatur ex consideratione divinae bonitatis et ex spe divini auxilii. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod lacrimae prorumpunt non solum ex tristitia, sed etiam ex quadam affectus teneritudine, praecipue cum consideratur aliquid delectabile cum permixtione alicuius tristabilis; sicut solent homines lacrimari ex pietatis affectu cum recuperant filios vel caros amicos quos aestimaverant se perdidisse. Et per hunc modum lacrimae ex devotione procedunt. |