, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conviciantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis convicianti respondere. |
a2 | Praeterea, homo debet plus se diligere quam alium. Sed aliquis non debet sustinere quod alteri convicium inferatur, unde dicitur Prov. XXVI, 'qui imponit stulto silentium, iras mitigat'. Ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias illatas sibi. |
a3 | Praeterea, non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, 'mihi vindictam, et ego retribuam'. Sed aliquis non resistendo contumeliae se vindicat, secundum illud Chrysostomi, 'si vindicare vis, sile, et funestam ei dedisti plagam'. Ergo aliquis non debet, silendo, sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere. |
sc | Sed contra est quod dicitur in Psalm., 'qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates'; et postea subdit, 'ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum'. |
co | Respondeo dicendum quod sicut patientia necessaria est in his quae contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicuntur. Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in praeparatione animae habenda, sicut Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, exponit illud praeceptum domini, 'si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam', ut scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit; non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse dominus hoc fecit, sed, cum suscepisset alapam, dixit, quid me caedis? Ut habetur Ioan. XVIII. Et ideo etiam circa verba contumeliosa quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet ut contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem, propter bonum eius qui contumeliam infert, ut videlicet eius audacia reprimatur, et de cetero talia non attentet; secundum illud Prov. XXVI, 'responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur'. Alio modo, propter bonum multorum, quorum profectus impeditur per contumelias nobis illatas. Unde Gregorius dicit, super Ezech., Homil. IX, 'hi quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod audaciam conviciantis contumeliosi debet aliquis moderate reprimere, scilicet propter officium caritatis, non propter cupiditatem privati honoris. Unde dicitur Prov. XXVI, 'ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod in hoc quod aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas privati honoris sicut cum aliquis repellit contumelias proprias, magis autem videtur hoc provenire ex caritatis affectu. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod si aliquis hoc animo taceret ut tacendo contumeliantem ad iracundiam provocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat volens dare locum irae, hoc est laudabile. Unde dicitur Eccli. VIII, 'non litiges cum homine linguato, et non struas in ignem illius ligna'. |