monumenta.ch > Thomas de Aquino > 2 > 10 > 6 > ST II-II 71.3 > ST I-II 96.1 > 1 > ST I-II 2.4 > ST II-II 60.2
ST II-II 60, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum iudicare. Non enim infligitur poena nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet poena, quam non iudicantes effugiunt, secundum illud Matth. VII, 'nolite iudicare, ut non iudicemini'. Ergo iudicare est illicitum.
a2 Praeterea, Rom. XIV dicitur, 'tu quis es, qui iudicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit'. Dominus autem omnium Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare.
a3 Praeterea, nullus homo est sine peccato, secundum illud I Ioan. I, 'si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus'. Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. II, 'inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas, in quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas'. Ergo nulli est licitum iudicare.
sc Sed contra est quod dicitur Deut. XVI, 'iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio'.
co Respondeo dicendum quod iudicium intantum est licitum inquantum est iustitiae actus. Sicut autem ex praedictis patet, ad hoc quod iudicium sit actus iustitiae tria requiruntur, primo quidem, ut procedat ex inclinatione iustitiae; secundo, quod procedat ex auctoritate praesidentis; tertio, quod proferatur secundum rectam rationem prudentiae. Quodcumque autem horum defuerit, est iudicium vitiosum et illicitum. Uno quidem modo, quando est contra rectitudinem iustitiae, et sic dicitur iudicium perversum vel iniustum. Alio modo, quando homo iudicat in his in quibus non habet auctoritatem, et sic dicitur iudicium usurpatum. Tertio modo, quando deest certitudo rationis, puta cum aliquis de his iudicat quae sunt dubia vel occulta per aliquas leves coniecturas, et sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerarium.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis vel de aliis incertis, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Vel prohibet ibi iudicium de rebus divinis, de quibus, cum sint supra nos, non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere, ut Hilarius dicit, super Matth. Vel prohibet iudicium quod non sit ex benevolentia, sed ex animi amaritudine, ut Chrysostomus dicit.
ad2 Ad secundum dicendum quod iudex constituitur ut minister Dei. Unde dicitur Deut. I, 'quod iustum est iudicate'; et postea subdit, 'quia Dei est iudicium'.
ad3 Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in gravibus peccatis non debent iudicare eos qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, ut Chrysostomus dicit, super illud Matth. VII, 'nolite iudicare'. Et praecipue est hoc intelligendum quando illa peccata sunt publica, quia ex hoc generatur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt publica, sed occulta, et necessitas iudicandi immineat propter officium, potest cum humilitate et timore vel arguere vel iudicare. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, 'si invenerimus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, et ad pariter conandum invitemus'. Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat ut novum condemnationis meritum sibi acquirat, sed quia, condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.
Thomas de Aquino HOME