, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sufficiant duo praecepta caritatis. Praecepta enim dantur de actibus virtutum. Actus autem secundum obiecta distinguuntur. Cum igitur quatuor homo debeat ex caritate diligere, scilicet Deum, seipsum, proximum et corpus proprium, ut ex supradictis patet; videtur quod quatuor debeant esse caritatis praecepta. Et sic duo non sufficiunt. |
a2 | Praeterea, caritatis actus non solum est dilectio, sed gaudium, pax, beneficentia. Sed de actibus virtutum sunt danda praecepta. Ergo duo praecepta caritatis non sufficiunt. |
a3 | Praeterea, sicut ad virtutem pertinet facere bonum, ita et declinare a malo. Sed ad faciendum bonum inducimur per praecepta affirmativa, ad declinandum a malo per praecepta negativa. Ergo de caritate fuerunt danda praecepta non solum affirmativa, sed etiam negativa. Et sic praedicta duo praecepta caritatis non sufficiunt. |
sc | Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXII, 'in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae'. |
co | Respondeo dicendum quod caritas, sicut supra dictum est, est amicitia quaedam. Amicitia autem ad alterum est. Unde Gregorius dicit, in quadam homilia, 'caritas minus quam inter duos haberi non potest'. Quomodo autem ex caritate aliquis seipsum diligat, supra dictum est. Cum autem dilectio et amor sit boni, bonum autem sit vel finis vel id quod est ad finem, convenienter de caritate duo praecepta sufficiunt, unum quidem quo inducimur ad Deum diligendum sicut finem; aliud autem quo inducimur ad diligendum proximum propter Deum sicut propter finem. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., 'cum quatuor sint ex caritate diligenda', de secundo et quarto, idest de dilectione sui et corporis proprii, 'nulla praecepta danda erant, quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui'. Modus autem diligendi praecipiendus est homini, ut scilicet se ordinate diligat et corpus proprium. Quod quidem fit per hoc quod homo diligit Deum et proximum. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod alii actus caritatis consequuntur ex actu dilectionis sicut effectus ex causa, ut ex supradictis patet. Unde in praeceptis dilectionis virtute includuntur praecepta de aliis actibus. Et tamen propter tardiores inveniuntur de singulis explicite praecepta tradita, de gaudio quidem, Philipp. IV, 'gaudete in domino semper'; de pace autem, ad Heb. ult., 'pacem sequimini cum omnibus'; de beneficentia autem, ad Gal. ult., 'dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes'. De singulis beneficentiae partibus inveniuntur praecepta tradita in sacra Scriptura, ut patet diligenter consideranti. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod plus est operari bonum quam vitare malum. Et ideo in praeceptis affirmativis virtute includuntur praecepta negativa. Et tamen explicite inveniuntur praecepta data contra vitia caritati opposita. Nam contra odium dicitur Lev. XIX, 'ne oderis fratrem tuum in corde tuo' contra acediam dicitur Eccli. VI, 'ne acedieris in vinculis eius'; contra invidiam, Gal. V, 'non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes'; contra discordiam vero, I ad Cor. I, 'idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata'; contra scandalum autem, ad Rom. XIV, 'ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum'. |