, Articulus 5
arg | Ad quintum sic proceditur. Videtur quod scandalum passivum possit etiam in perfectos cadere. Christus enim fuit maxime perfectus. Sed ipse dixit Petro, 'scandalum mihi es'. Ergo multo magis alii perfecti possunt scandalum pati. |
a2 | Praeterea, scandalum importat impedimentum aliquod quod alicui opponitur in vita spirituali. Sed etiam perfecti viri in processibus spiritualis vitae impediri possunt, secundum illud I ad Thess. II, 'voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, semel et iterum, sed impedivit nos Satanas'. Ergo etiam perfecti viri possunt scandalum pati. |
a3 | Praeterea, etiam in perfectis viris peccata venialia inveniri possunt, secundum illud I Ioan. I, 'si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus'. Sed scandalum passivum non semper est peccatum mortale, sed quandoque veniale, ut dictum est. Ergo scandalum passivum potest in perfectis viris inveniri. |
sc | Sed contra est quod super illud Matth. XVIII, 'qui scandalizaverit unum de pusillis istis', dicit Hieronymus, 'nota quod qui scandalizatur parvulus est, maiores enim scandala non recipiunt'. |
co | Respondeo dicendum quod scandalum passivum importat quandam commotionem animi a bono in eo qui scandalum patitur. Nullus autem commovetur qui rei immobili firmiter inhaeret. Maiores autem, sive perfecti, soli Deo inhaerent, cuius est immutabilis bonitas, quia etsi inhaereant suis praelatis, non inhaerent eis nisi inquantum illi inhaerent Christo, secundum illud I ad Cor. IV, 'imitatores mei estote, sicut et ego Christi'. Unde quantumcumque videant alios inordinate se habere dictis vel factis, ipsi a sua rectitudine non recedunt, secundum illud Psalm., 'qui confidunt in domino, sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Ierusalem'. Et ideo in his qui perfecte Deo adhaerent per amorem scandalum non invenitur, secundum illud Psalm., 'pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, scandalum large ponitur ibi pro quolibet impedimento. Unde dominus Petro dicit, scandalum mihi es, quia nitebatur eius propositum impedire circa passionem subeundam. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod in exterioribus actibus perfecti viri possunt impediri. Sed in interiori voluntate per dicta vel facta aliorum non impediuntur quominus tendant in Deum, secundum illud Rom. VIII, 'neque mors neque vita poterit nos separare a caritate Dei'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod perfecti viri ex infirmitate carnis incidunt interdum in aliqua peccata venialia, non autem ex aliorum dictis vel factis scandalizantur secundum veram scandali rationem. Sed potest esse in eis quaedam appropinquatio ad scandalum, secundum illud Psalm., 'mei pene moti sunt pedes'. |