monumenta.ch > Thomas de Aquino > 1 > ST II-II 25.4
ST II-II 25, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non diligat seipsum ex caritate. Dicit enim Gregorius, in quadam homilia, quod 'caritas minus quam inter duos haberi non potest'. Ergo ad seipsum nullus habet caritatem.
a2 Praeterea, amicitia de sui ratione importat reamationem et aequalitatem, ut patet in VIII Ethic., quae quidem non possunt esse homini ad seipsum. Sed caritas amicitia quaedam est, ut dictum est. Ergo ad seipsum aliquis caritatem habere non potest.
a3 Praeterea, illud quod ad caritatem pertinet non potest esse vituperabile, quia 'caritas non agit perperam', ut dicitur I ad Cor. XIII. Sed amare seipsum est vituperabile, dicitur enim II ad Tim. III, 'in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes seipsos'. Ergo homo non potest seipsum ex caritate diligere.
sc Sed contra est quod dicitur Levit. XIX, 'diliges amicum tuum sicut teipsum'. Sed amicum ex caritate diligimus. Ergo et nosipsos ex caritate debemus diligere.
co Respondeo dicendum quod, cum caritas sit amicitia quaedam, sicut dictum est, dupliciter possumus de caritate loqui. Uno modo, sub communi ratione amicitiae. Et secundum hoc dicendum est quod amicitia proprie non habetur ad seipsum, sed aliquid maius amicitia, quia amicitia unionem quandam importat, dicit enim Dionysius quod amor est virtus unitiva; unicuique autem ad seipsum est unitas, quae est potior unione. Unde sicut unitas est principium unionis, ita amor quo quis diligit seipsum, est forma et radix amicitiae, in hoc enim amicitiam habemus ad alios, quod ad eos nos habemus sicut ad nosipsos; dicitur enim in IX Ethic. quod 'amicabilia quae sunt ad alterum veniunt ex his quae sunt ad seipsum'. Sicut etiam de principiis non habetur scientia, sed aliquid maius, scilicet intellectus. Alio modo possumus loqui de caritate secundum propriam rationem ipsius, prout scilicet est amicitia hominis ad Deum principaliter, et ex consequenti ad ea quae sunt Dei. Inter quae etiam est ipse homo qui caritatem habet. Et sic inter cetera quae ex caritate diligit quasi ad Deum pertinentia, etiam seipsum ex caritate diligit.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de caritate secundum communem amicitiae rationem.
ad2 Et secundum hoc etiam procedit secunda ratio.
ad3 Ad tertium dicendum quod amantes seipsos vituperantur inquantum amant se secundum naturam sensibilem, cui obtemperant. Quod non est vere amare seipsum secundum naturam rationalem, ut sibi velit ea bona quae pertinent ad perfectionem rationis. Et hoc modo praecipue ad caritatem pertinet diligere seipsum.
Thomas de Aquino HOME