monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 23.4
ST II-II 23, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit virtus specialis. Dicit enim Hieronymus, 'ut breviter omnem virtutis definitionem complectar, virtus est caritas, qua diligitur Deus et proximus'. Et Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod 'virtus est ordo amoris'. Sed nulla virtus specialis ponitur in definitione virtutis communis. Ergo caritas non est specialis virtus.
a2 Praeterea, illud quod se extendit ad opera omnium virtutum non potest esse specialis virtus. Sed caritas se extendit ad opera omnium virtutum, secundum illud I ad Cor. XIII, 'caritas patiens est, benigna est', et cetera. Extendit etiam se ad omnia opera humana, secundum illud I ad Cor. ult., 'omnia opera vestra in caritate fiant'. Ergo caritas non est specialis virtus.
a3 Praeterea, praecepta legis respondent actibus virtutum. Sed Augustinus, in libro de Perfect. Hum. Iust., dicit quod 'generalis iussio est, diliges; et generalis prohibitio, non concupisces'. Ergo caritas est generalis virtus.
sc Sed contra, nullum generale connumeratur speciali. Sed caritas connumeratur specialibus virtutibus, scilicet fidei et spei, secundum illud I ad Cor. XIII, 'nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec'. Ergo caritas est virtus specialis.
co Respondeo dicendum quod actus et habitus specificantur per obiecta, ut ex supradictis patet. Proprium autem obiectum amoris est bonum, ut supra habitum est. Et ideo ubi est specialis ratio boni, ibi est specialis ratio amoris. Bonum autem divinum, inquantum est beatitudinis obiectum, habet specialem rationem boni. Et ideo amor caritatis, qui est amor huius boni, est specialis amor. Unde et caritas est specialis virtus.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod caritas ponitur in definitione omnis virtutis, non quia sit essentialiter omnis virtus, sed quia ab ea dependent aliqualiter omnes virtutes, ut infra dicetur. Sicut etiam prudentia ponitur in definitione virtutum moralium, ut patet in II et VI Ethic., eo quod virtutes morales dependent a prudentia.
ad2 Ad secundum dicendum quod virtus vel ars ad quam pertinet finis ultimus, imperat virtutibus vel artibus ad quas pertinent alii fines secundarii, sicut militaris imperat equestri, ut dicitur in I Ethic. Et ideo, quia caritas habet pro obiecto ultimum finem humanae vitae, scilicet beatitudinem aeternam, ideo extendit se ad actus totius humanae vitae per modum imperii, non quasi immediate eliciens omnes actus virtutum.
ad3 Ad tertium dicendum quod praeceptum de diligendo dicitur esse iussio generalis, quia ad hoc reducuntur omnia alia praecepta sicut ad finem, secundum illud I ad Tim. I, 'finis praecepti caritas est'.
Thomas de Aquino HOME