monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 83.7 > ST II-II 2.8 > ST II-II 5.4 > ST II-II 4.6 > ST II-II 5.3 > ST II-II 15.1 > 2 > ST II-II 83.2 > ST II-II 6.1 > ST II-II 2.10 > 1 > ST I-II 81.1 > ST II-II 66.6 > ST II-II 9.4
ST II-II 9, Articulus 3 <<<    

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientiae non respondeat tertia beatitudo, scilicet, 'beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur'. Sicut enim malum est causa tristitiae et luctus, ita etiam bonum est causa laetitiae. Sed per scientiam principalius manifestantur bona quam mala, quae per bona cognoscuntur, rectum enim est iudex sui ipsius et obliqui, ut dicitur in I de anima. Ergo praedicta beatitudo non convenienter respondet scientiae.
a2 Praeterea, consideratio veritatis est actus scientiae. Sed in consideratione veritatis non est tristitia, sed magis gaudium, dicitur enim Sap. VIII, 'non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium'. Ergo praedicta beatitudo non convenienter respondet dono scientiae.
a3 Praeterea, donum scientiae prius consistit in speculatione quam in operatione. Sed secundum quod consistit in speculatione, non respondet sibi luctus, quia intellectus speculativus nihil dicit de imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima; neque dicit aliquid laetum et triste. Ergo praedicta beatitudo non convenienter ponitur respondere dono scientiae.
sc Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, 'scientia convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis vincti sunt, quae quasi bona petierunt'.
co Respondeo dicendum quod ad scientiam proprie pertinet rectum iudicium creaturarum. Creaturae autem sunt ex quibus homo occasionaliter a Deo avertitur, secundum illud Sap. XIV, 'creaturae factae sunt in odium, et in muscipulam pedibus insipientium', qui scilicet rectum iudicium de his non habent, dum aestimant in eis esse perfectum bonum; unde in eis finem constituendo, peccant et verum bonum perdunt. Et hoc damnum homini innotescit per rectum iudicium de creaturis, quod habetur per donum scientiae. Et ideo beatitudo luctus ponitur respondere dono scientiae.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod bona creata non excitant spirituale gaudium nisi quatenus referuntur ad bonum divinum, ex quo proprie consurgit gaudium spirituale. Et ideo directe quidem spiritualis pax, et gaudium consequens, respondet dono sapientiae. Dono autem scientiae respondet quidem primo luctus de praeteritis erratis; et consequenter consolatio, dum homo per rectum iudicium scientiae creaturas ordinat in bonum divinum. Et ideo in hac beatitudine ponitur luctus pro merito, et consolatio consequens pro praemio. Quae quidem inchoatur in hac vita, perficitur autem in futura.
ad2 Ad secundum dicendum quod de ipsa consideratione veritatis homo gaudet, sed de re circa quam considerat veritatem potest tristari quandoque. Et secundum hoc luctus scientiae attribuitur.
ad3 Ad tertium dicendum quod scientiae secundum quod in speculatione consistit, non respondet beatitudo aliqua, quia beatitudo hominis non consistit in consideratione creaturarum, sed in contemplatione Dei. Sed aliqualiter beatitudo hominis consistit in debito usu creaturarum et ordinata affectione circa ipsas, et hoc dico quantum ad beatitudinem viae. Et ideo scientiae non attribuitur aliqua beatitudo pertinens ad contemplationem; sed intellectui et sapientiae, quae sunt circa divina.
Thomas de Aquino HOME