monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 83.7 > ST II-II 2.8 > ST II-II 5.4 > ST II-II 4.6 > ST II-II 5.3 > ST II-II 15.1 > 2 > ST II-II 83.2 > ST II-II 6.1 > ST II-II 2.10 > 1 > ST I-II 81.1 > ST II-II 66.6 > ST II-II 9.4 > ST II-II 9.3
ST II-II 9, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scientia quae ponitur donum sit scientia practica. Dicit enim Augustinus, XII de Trin., quod 'actio qua exterioribus rebus utimur scientiae deputatur'. Sed scientia cui deputatur actio est practica. Ergo scientia quae est donum est scientia practica.
a2 Praeterea, Gregorius dicit, in I Moral., 'nulla est scientia si utilitatem pietatis non habet, et valde inutilis est pietas si scientiae discretione caret'. Ex quo habetur quod scientia dirigit pietatem. Sed hoc non potest competere scientiae speculativae. Ergo scientia quae est donum non est speculativa, sed practica.
a3 Praeterea, dona spiritus sancti non habentur nisi a iustis, ut supra habitum est. Sed scientia speculativa potest haberi etiam ab iniustis, secundum illud Iac. ult., 'scienti bonum et non facienti, peccatum est illi'. Ergo scientia quae est donum non est speculativa, sed practica.
sc Sed contra est quod Gregorius dicit, in I Moral., 'scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae ieiunium superat'. Sed ignorantia non tollitur totaliter nisi per utramque scientiam, scilicet et speculativam et practicam. Ergo scientia quae est donum est et speculativa et practica.
co Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, donum scientiae ordinatur, sicut et donum intellectus, ad certitudinem fidei. Fides autem primo et principaliter in speculatione consistit, inquantum scilicet inhaeret primae veritati. Sed quia prima veritas est etiam ultimus finis, propter quem operamur, inde etiam est quod fides ad operationem se extendit, secundum illud Gal. V, 'fides per dilectionem operatur'. Unde etiam oportet quod donum scientiae primo quidem et principaliter respiciat speculationem, inquantum scilicet homo scit quid fide tenere debeat. Secundario autem se extendit etiam ad operationem, secundum quod per scientiam credibilium, et eorum quae ad credibilia consequuntur, dirigimur in agendis.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de dono scientiae secundum quod se extendit ad operationem, attribuitur enim ei actio, sed non sola nec primo. Et hoc etiam modo dirigit pietatem.
ad2 Unde patet solutio ad secundum.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est de dono intellectus quod non quicumque intelligit habet donum intellectus, sed qui intelligit quasi ex habitu gratiae; ita etiam de dono scientiae est intelligendum quod illi soli donum scientiae habeant qui ex infusione gratiae certum iudicium habent circa credenda et agenda, quod in nullo deviat a rectitudine iustitiae. Et haec est scientia sanctorum, de qua dicitur Sap. X, 'iustum deduxit dominus per vias rectas et dedit illi scientiam sanctorum'.
Thomas de Aquino HOME