monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 114.6
ST I-II 114, Articulus 5 <<<     >>> Articulus 7

, Articulus 6

arg Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit alteri mereri primam gratiam. Quia Matth. IX, super illud, 'videns Iesus fidem illorum' etc., dicit Glossa, 'quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena ut intus et extra sanaret hominem'. Sed interior sanatio hominis est per primam gratiam. Ergo homo potest alteri mereri primam gratiam.
a2 Praeterea, orationes iustorum non sunt vacuae, sed efficaces; secundum illud Iac. ult., 'multum valet deprecatio iusti assidua'. Sed ibidem praemittitur, 'orate pro invicem ut salvemini'. Cum igitur salus hominis non possit esse nisi per gratiam, videtur quod unus homo possit alteri mereri primam gratiam.
a3 Praeterea, Luc. XVI dicitur, 'facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula'. Sed nullus recipitur in aeterna tabernacula nisi per gratiam, per quam solam aliquis meretur vitam aeternam, ut supra dictum est. Ergo unus homo potest alteri acquirere, merendo, primam gratiam.
sc Sed contra est quod dicitur Ierem. XV, 'si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum', qui tamen fuerunt maximi meriti apud Deum. Videtur ergo quod nullus possit alteri mereri primam gratiam.
co Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, opus nostrum habet rationem meriti ex duobus. Primo quidem, ex vi motionis divinae, et sic meretur aliquis ex condigno. Alio modo habet rationem meriti, secundum quod procedit ex libero arbitrio, inquantum voluntarie aliquid facimus. Et ex hac parte est meritum congrui, quia congruum est ut, dum homo bene utitur sua virtute, Deus secundum superexcellentem virtutem excellentius operetur. Ex quo patet quod merito condigni nullus potest mereri alteri primam gratiam nisi solus Christus. Quia unusquisque nostrum movetur a Deo per donum gratiae ut ipse ad vitam aeternam perveniat, et ideo meritum condigni ultra hanc motionem non se extendit. Sed anima Christi mota est a Deo per gratiam non solum ut ipse perveniret ad gloriam vitae aeternae, sed etiam ut alios in eam adduceret, inquantum est caput Ecclesiae et auctor salutis humanae; secundum illud ad Heb. II, 'qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis' et cetera. Sed merito congrui potest aliquis alteri mereri primam gratiam. Quia enim homo in gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est, secundum amicitiae proportionem, ut Deus impleat hominis voluntatem in salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedimentum ex parte illius cuius aliquis sanctus iustificationem desiderat. Et in hoc casu loquitur auctoritas Ieremiae ultimo inducta.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod fides aliorum valet alii ad salutem merito congrui, non merito condigni.
ad2 Ad secundum dicendum quod impetratio orationis innititur misericordiae, meritum autem condigni innititur iustitiae. Et ideo multa orando impetrat homo ex divina misericordia, quae tamen non meretur secundum iustitiam; secundum illud Dan. IX, 'neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis'.
ad3 Ad tertium dicendum quod pauperes eleemosynas recipientes dicuntur recipere alios in aeterna tabernacula, vel impetrando eis veniam orando; vel merendo per alia bona ex congruo; vel etiam materialiter loquendo, quia per ipsa opera misericordiae quae quis in pauperes exercet, meretur recipi in aeterna tabernacula.
Thomas de Aquino HOME

cbo161.207v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik