, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia per sua naturalia possit praecepta legis implere. Dicit enim apostolus, ad Rom. II, quod 'gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt'. Sed illud quod naturaliter homo facit, potest per seipsum facere absque gratia. Ergo homo potest legis praecepta facere absque gratia. |
a2 | Praeterea, Hieronymus dicit, in expositione Catholicae fidei, 'illos esse maledicendos qui Deum praecepisse homini aliquid impossibile dicunt'. Sed impossibile est homini quod per seipsum implere non potest. Ergo homo potest implere omnia praecepta legis per seipsum. |
a3 | Praeterea, inter omnia praecepta legis maximum est illud, 'diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo'; ut patet Matth. XXII. Sed hoc mandatum potest homo implere ex solis naturalibus, diligendo Deum super omnia, ut supra dictum est. Ergo omnia mandata legis potest homo implere sine gratia. |
sc | Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de haeresibus, hoc pertinere ad haeresim Pelagianorum, ut credant 'sine gratia posse hominem facere omnia divina mandata'. |
co | Respondeo dicendum quod implere mandata legis contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad substantiam operum, prout scilicet homo operatur iusta et fortia, et alia virtutis opera. Et hoc modo homo in statu naturae integrae potuit omnia mandata legis implere, alioquin non potuisset in statu illo non peccare, cum nihil aliud sit peccare quam transgredi divina mandata. Sed in statu naturae corruptae non potest homo implere omnia mandata divina sine gratia sanante. Alio modo possunt impleri mandata legis non solum quantum ad substantiam operis, sed etiam quantum ad modum agendi, ut scilicet ex caritate fiant. Et sic neque in statu naturae integrae, neque in statu naturae corruptae, potest homo implere absque gratia legis mandata. Unde Augustinus, in libro de Corrept. et Grat., cum dixisset quod sine gratia nullum prorsus bonum homines faciunt, subdit, 'non solum ut, monstrante ipsa quid faciendum sit, sciant; verum etiam ut, praestante ipsa, faciant cum dilectione quod sciunt'. Indigent insuper in utroque statu auxilio Dei moventis ad mandata implenda, ut dictum est. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Spir. et Litt., 'non moveat quod naturaliter eos dixit quae legis sunt facere, hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod illud quod possumus cum auxilio divino, non est nobis omnino impossibile; secundum illud philosophi, in III Ethic., 'quae per amicos possumus, aliqualiter per nos possumus'. Unde et Hieronymus ibidem 'confitetur sic nostrum liberum esse arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod praeceptum de dilectione Dei non potest homo implere ex puris naturalibus secundum quod ex caritate impletur, ut ex supradictis patet. |