, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova sit lex scripta. Lex enim nova est ipsum Evangelium. Sed Evangelium est descriptum, Ioan. XX, 'haec autem scripta sunt ut credatis'. Ergo lex nova est lex scripta. |
a2 | Praeterea, lex indita est lex naturae; secundum illud Rom. II, 'naturaliter ea quae legis sunt faciunt, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis'. Si igitur lex Evangelii esset lex indita, non differret a lege naturae. |
a3 | Praeterea, lex Evangelii propria est eorum qui sunt in statu novi testamenti. Sed lex indita communis est et eis qui sunt in novo testamento, et eis qui sunt in veteri testamento, dicitur enim Sap. VII, quod 'divina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit'. Ergo lex nova non est lex indita. |
sc | Sed contra est quod lex nova est lex novi testamenti. Sed lex novi testamenti est indita in corde. Apostolus enim, ad Heb. VIII, dicit, inducens auctoritatem quae habetur Ierem. XXXI, 'ecce dies venient, dicit dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum', et exponens quid sit hoc testamentum, dicit, 'quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas'. Ergo lex nova est lex indita. |
co | Respondeo dicendum quod 'unaquaeque res illud videtur esse quod in ea est potissimum', ut philosophus dicit, in IX Ethic. Id autem quod est potissimum in lege novi testamenti, et in quo tota virtus eius consistit, est gratia spiritus sancti, quae datur per fidem Christi. Et ideo principaliter lex nova est ipsa gratia spiritus sancti, quae datur Christi fidelibus. Et hoc manifeste apparet per apostolum, qui, ad Rom. III, dicit, 'ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei', ipsam enim fidei gratiam legem appellat. Et expressius ad Rom. VIII dicitur, 'lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis'. Unde et Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, quod 'sicut lex factorum scripta fuit in tabulis lapideis, ita lex fidei scripta est in cordibus fidelium'. Et alibi dicit in eodem libro, 'quae sunt leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia spiritus sancti?' Habet tamen lex nova quaedam sicut dispositiva ad gratiam spiritus sancti, et ad usum huius gratiae pertinentia, quae sunt quasi secundaria in lege nova, de quibus oportuit instrui fideles Christi et verbis et scriptis, tam circa credenda quam circa agenda. Et ideo dicendum est quod principaliter nova lex est lex indita, secundario autem est lex scripta. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod in Scriptura Evangelii non continentur nisi ea quae pertinent ad gratiam spiritus sancti vel sicut dispositiva, vel sicut ordinativa ad usum huius gratiae. Sicut dispositiva quidem quantum ad intellectum per fidem, per quam datur spiritus sancti gratia, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad manifestandam divinitatem vel humanitatem Christi. Secundum affectum vero, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad contemptum mundi, per quem homo fit capax gratiae spiritus sancti, mundus enim, idest amatores mundi, non potest capere spiritum sanctum, ut habetur Ioan. XIV. Usus vero spiritualis gratiae est in operibus virtutum, ad quae multipliciter Scriptura novi testamenti homines exhortatur. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod dupliciter est aliquid inditum homini. Uno modo, pertinens ad naturam humanam, et sic lex naturalis est lex indita homini. Alio modo est aliquid inditum homini quasi naturae superadditum per gratiae donum. Et hoc modo lex nova est indita homini, non solum indicans quid sit faciendum, sed etiam adiuvans ad implendum. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod nullus unquam habuit gratiam spiritus sancti nisi per fidem Christi explicitam vel implicitam. Per fidem autem Christi pertinet homo ad novum testamentum. Unde quibuscumque fuit lex gratiae indita, secundum hoc ad novum testamentum pertinebant. |