, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod in lege veteri non contineatur nisi unum praeceptum. Lex enim est nihil aliud quam praeceptum, ut supra habitum est. Sed lex vetus est una. Ergo non continet nisi unum praeceptum. |
a2 | Praeterea, apostolus dicit, Rom. XIII, 'si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut teipsum'. Sed istud mandatum est unum. Ergo lex vetus non continet nisi unum mandatum. |
a3 | Praeterea, Matth. VII, dicitur, 'omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, haec est enim lex et prophetae'. Sed tota lex vetus continetur in lege et prophetis. Ergo tota lex vetus non habet nisi unum praeceptum. |
sc | Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. II, 'legem mandatorum decretis evacuans'. Et loquitur de lege veteri, ut patet per Glossam ibidem. Ergo lex vetus continet in se multa mandata. |
co | Respondeo dicendum quod praeceptum legis, cum sit obligatorium, est de aliquo quod fieri debet. Quod autem aliquid debeat fieri, hoc provenit ex necessitate alicuius finis. Unde manifestum est quod de ratione praecepti est quod importet ordinem ad finem, inquantum scilicet illud praecipitur quod est necessarium vel expediens ad finem. Contingit autem ad unum finem multa esse necessaria vel expedientia. Et secundum hoc possunt de diversis rebus dari praecepta inquantum ordinantur ad unum finem. Unde dicendum est quod omnia praecepta legis veteris sunt unum secundum ordinem ad unum finem, sunt tamen multa secundum diversitatem eorum quae ordinantur ad finem illum. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod lex vetus dicitur esse una secundum ordinem ad finem unum, et tamen continet diversa praecepta, secundum distinctionem eorum quae ordinat ad finem. Sicut etiam ars aedificativa est una secundum unitatem finis, quia tendit ad aedificationem domus, tamen continet diversa praecepta, secundum diversos actus ad hoc ordinatos. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, I ad Tim. I, 'finis praecepti caritas est', ad hoc enim omnis lex tendit, ut amicitiam constituat vel hominum ad invicem, vel hominis ad Deum. Et ideo tota lex impletur in hoc uno mandato, 'diliges proximum tuum sicut teipsum', sicut in quodam fine mandatorum omnium, in dilectione enim proximi includitur etiam Dei dilectio, quando proximus diligitur propter Deum. Unde apostolus hoc unum praeceptum posuit pro duobus quae sunt de dilectione Dei et proximi, de quibus dicit dominus, Matth. XXII, 'in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Ethic., 'amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt homini ad seipsum', dum scilicet homo ita se habet ad alterum sicut ad se. Et ideo in hoc quod dicitur, 'omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis', explicatur quaedam regula dilectionis proximi, quae etiam implicite continetur in hoc quod dicitur, 'diliges proximum tuum sicut teipsum'. Unde est quaedam explicatio istius mandati. |