monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 37.2 > ST I-II 19.5 > ST I-II 62.3 > ST I-II 52.2 > ST I-II 86.pr > ST I-II 19.4 > ST I-II 89.5 > ST I-II 57.5 > ST I-II 19.3 > ST I-II 75.pr > ST I-II 72.5 > ST I-II 85.2 > ST I-II 57.4 > ST I-II 89.4 > ST I-II 86.2 > ST I-II 57.3 > ST I-II 89.3 > ST I-II 72.4 > ST I-II 93.5 > ST I-II 72.3 > ST I-II 75.2 > ST I-II 93.4 > ST I-II 79.pr > ST I-II 93.3 > ST I-II 76.pr
>>> ST I-II 76, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de causis peccati in speciali. Et primo, de causis interioribus peccati; secundo, de exterioribus; tertio, de peccatis quae sunt causa aliorum peccatorum. Prima autem consideratio, secundum praemissa, erit tripartita, nam primo, agetur de ignorantia, quae est causa peccati ex parte rationis; secundo, de infirmitate seu passione, quae est causa peccati ex parte appetitus sensitivi; tertio, de malitia, quae est causa peccati ex parte voluntatis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum ignorantia sit causa peccati. Secundo, utrum ignorantia sit peccatum. Tertio, utrum totaliter a peccato excuset. Quarto, utrum diminuat peccatum.
Thomas de Aquino HOME

cbo161.128r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik