monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 45.4 > ST I-II 74.3 > ST III 12.1 > pr > ST III 2.8 > ST III 63.1 > 1 > ST I-II 45.3
ST I-II 45, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod defectus aliquis sit causa audaciae. Dicit enim philosophus, in libro de problematibus, quod 'amatores vini sunt fortes et audaces'. Sed ex vino sequitur defectus ebrietatis. Ergo audacia causatur ex aliquo defectu.
a2 Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod 'inexperti periculorum sunt audaces'. Sed inexperientia defectus quidam est. Ergo audacia ex defectu causatur.
a3 Praeterea, iniusta passi audaciores esse solent; sicut etiam bestiae cum percutiuntur, ut dicitur in III Ethic. Sed iniustum pati ad defectum pertinet. Ergo audacia ex aliquo defectu causatur.
sc Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod causa audaciae est, 'cum in phantasia spes fuerit salutarium ut prope existentium, timendorum autem aut non entium, aut longe entium'. Sed id quod pertinet ad defectum, vel pertinet ad salutarium remotionem, vel ad terribilium propinquitatem. Ergo nihil quod ad defectum pertinet, est causa audaciae.
co Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, audacia consequitur spem, et contrariatur timori, unde quaecumque nata sunt causare spem, vel excludere timorem, sunt causa audaciae. Quia vero timor et spes, et etiam audacia, cum sint passiones quaedam, consistunt in motu appetitus et in quadam transmutatione corporali; dupliciter potest accipi causa audaciae, sive quantum ad provocationem spei, sive quantum ad exclusionem timoris, uno modo quidem, ex parte appetitivi motus; alio vero modo, ex parte transmutationis corporalis. Ex parte quidem appetitivi motus, qui sequitur apprehensionem, provocatur spes causans audaciam, per ea quae faciunt nos aestimare quod possibile sit adipisci victoriam; vel secundum propriam potentiam, sicut fortitudo corporis, experientia in periculis, multitudo pecuniarum, et alia huiusmodi; sive per potentiam aliorum, sicut multitudo amicorum vel quorumcumque auxiliantium, et praecipue si homo confidat de auxilio divino; 'unde illi qui se bene habent ad divina, audaciores sunt', ut etiam philosophus dicit, in II Rhetoric. Timor autem excluditur, secundum istum modum, per remotionem terribilium appropinquantium, puta quia homo non habet inimicos, quia nulli nocuit, quia non videt aliquod periculum imminere; illis enim videntur maxime pericula imminere, qui aliis nocuerunt. Ex parte vero transmutationis corporalis, causatur audacia per provocationem spei et exclusionem timoris, ex his quae faciunt caliditatem circa cor. Unde philosophus dicit, in libro de partibus animalium, quod 'illi qui habent parvum cor secundum quantitatem, sunt magis audaces; et animalia habentia magnum cor secundum quantitatem, sunt timida, quia calor naturalis non tantum potest calefacere magnum cor; sicut parvum, sicut ignis non tantum potest calefacere magnam domum, sicut parvam'. Et in libro de problematibus dicit quod 'habentes pulmonem sanguineum, sunt audaciores, propter caliditatem cordis exinde consequentem'. Et ibidem dicit quod 'vini amatores sunt magis audaces, propter caliditatem vini', unde et supra dictum est quod ebrietas facit ad bonitatem spei, caliditas enim cordis repellit timorem, et causat spem, propter cordis extensionem et amplificationem.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod ebrietas causat audaciam, non inquantum est defectus, sed inquantum facit cordis dilatationem, et inquantum etiam facit aestimationem cuiusdam magnitudinis.
ad2 Ad secundum dicendum quod illi qui sunt inexperti periculorum, sunt audaciores, non propter defectum, sed per accidens, inquantum scilicet, propter inexperientiam, neque debilitatem suam cognoscunt, neque praesentiam periculorum. Et ita, per subtractionem causae timoris, sequitur audacia.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in II Rhetoric., 'iniustum passi redduntur audaciores, quia aestimant quod Deus iniustum passis auxilium ferat'. Et sic patet quod nullus defectus causat audaciam nisi per accidens, inquantum scilicet habet adiunctam aliquam excellentiam, vel veram vel aestimatam, vel ex parte sui vel ex parte alterius.
Thomas de Aquino HOME

cbo161.75r

ST I-II 45, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 45.4 > ST I-II 74.3 > ST III 12.1 > pr > ST III 2.8 > ST III 63.1 > 1 > ST I-II 45.3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik