monumenta.ch > Thomas de Aquino > 2 > ST I-II.pr
>>> ST I-II 1, Prooemium

, Prooemium

1 Quia, sicut Damascenus dicit, homo factus ad imaginem Dei dicitur, secundum quod per imaginem significatur 'intellectuale et arbitrio liberum et per se potestativum'; postquam praedictum est de exemplari, scilicet de Deo, et de his quae processerunt ex divina potestate secundum eius voluntatem; restat ut consideremus de eius imagine, idest de homine, secundum quod et ipse est suorum operum principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem.
Thomas de Aquino HOME


© 2006 - 2025 Monumenta Informatik