, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam Angeli qui mittuntur, assistant. Dicit enim Gregorius, in homilia, 'et mittuntur igitur Angeli, et assistunt, quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est'. |
a2 | Praeterea, Angelus Tobiae in ministerium missus fuit. Sed tamen ipse dixit, 'ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum', ut habetur Tobiae XII. Ergo Angeli qui mittuntur, assistunt. |
a3 | Praeterea, quilibet Angelus beatus propinquior est Deo quam Satan. Sed Satan assistit Deo; secundum quod dicitur Iob I, 'cum assisterent filii Dei coram domino, affuit inter eos et Satan'. Ergo multo magis Angeli qui mittuntur in ministerium, assistunt. |
a4 | Praeterea, si inferiores Angeli non assistunt, hoc non est nisi quia non immediate, sed per superiores Angelos divinas illuminationes recipiunt. Sed quilibet Angelus per superiorem divinas illuminationes suscipit, excepto eo qui est inter omnes supremus. Ergo solus supremus Angelus assisteret. Quod est contra illud quod habetur Dan. VII, 'decies millies centena millia assistebant ei'. Ergo etiam illi qui ministrant, assistunt. |
sc | Sed contra est quod Gregorius dicit, XVII Moral., super illud Iob, 'numquid est numerus militum eius? Assistunt, inquit, illae potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt'. Ergo illi qui in ministerium mittuntur, non assistunt. |
co | Respondeo dicendum quod Angeli introducuntur assistentes et administrantes, ad similitudinem eorum qui alicui regi famulantur. Quorum aliqui semper ei assistunt, et eius praecepta immediate audiunt. Alii vero sunt, ad quos praecepta regalia per assistentes nuntiantur, sicut illi qui administrationi civitatum praeficiuntur, et hi dicuntur ministrantes, sed non assistentes. Considerandum est ergo quod omnes Angeli divinam essentiam immediate vident, et quantum ad hoc, omnes etiam qui ministrant, assistere dicuntur. Unde Gregorius dicit in II Moral., quod 'semper assistere, aut videre faciem patris possunt, qui ad ministerium exterius mittuntur pro nostra salute'. Sed non omnes Angeli secreta divinorum mysteriorum in ipsa claritate divinae essentiae percipere possunt; sed soli superiores, per quos inferioribus denuntiantur. Et secundum hoc, soli superiores, qui sunt primae hierarchiae, assistere dicuntur, cuius proprium dicit esse Dionysius immediate a Deo illuminari. |
ad1 | Et per hoc patet solutio ad primum et secundum, quae procedunt de primo modo assistendi. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod Satan non dicitur astitisse, sed inter assistentes affuisse describitur, quia, ut Gregorius dicit II Moral., 'etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen Angelis similem non amisit'. |
ad4 | Ad quartum dicendum quod omnes assistentes aliqua immediate vident in claritate divinae essentiae; et ideo totius primae hierarchiae proprium esse dicitur immediate illuminari a Deo. Sed superiores eorum plura percipiunt quam inferiores, de quibus illuminant alios, sicut etiam inter eos qui assistunt regi, plura scit de secretis regis unus quam alius. |