monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 32.4 > ST III 1.3 > ST III 79.7 > ST III 15.4 > ST III 23.pr > 7 > 1 > ST I 31.pr > ST I 88.1 > ST III 27.4 > pr > ST I-II 20.5 > ST I-II 68.5 > ST I 88.pr
>>> ST I 88, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum anima humana, secundum statum praesentis vitae, possit intelligere substantias immateriales quas Angelos dicimus, per seipsas. Secundo, utrum possit ad earum notitiam pervenire per cognitionem rerum materialium. Tertio, utrum Deus sit id quod primo a nobis cognoscitur.
Thomas de Aquino HOME