monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 52.7 > ST I-II 4.2 > ST I-II 51.2 > ST II-II 3.2 > ST I-II 18.10 > ST III 60.7 > ST II-II 15.2 > ST I-II 3.2 > ST III 36.7 > ST I-II 15.2 > ST I 77.7 > ST I 96.4 > ST II-II 18.2 > ST I 65.1 > ST I-II 50.2 > ST III 68.7 > ST I 65.pr
>>> ST I 65, Articulus 1

, Prooemium

1 Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de creatura corporali. In cuius productione tria opera Scriptura commemorat, scilicet opus creationis, cum dicitur, 'in principio creavit Deus caelum et terram,' etc.; opus distinctionis, cum dicitur, 'divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento'; et opus ornatus, cum dicitur, 'fiant luminaria in firmamento' et cetera. Primo ergo considerandum est de opere creationis; secundo, de opere distinctionis; tertio, de opere ornatus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura corporalis sit a Deo. Secundo, utrum sit facta propter bonitatem Dei. Tertio, utrum sit facta a Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum formae corporum sint ab Angelis, an immediate a Deo.
Thomas de Aquino HOME