monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 67.1 > ST II-II 186.6 > ST II-II 168.1 > ST III 80.5 > ST III 16.4 > ST III 82.10 > ST I 12.4 > ST III 55.2 > ST III 78.4 > ST III 77.pr > ST III 79.pr > ST III 16.3 > ST III 66.4 > ST III 76.pr > ST III 42.4 > ST III 78.3 > ST III 46.pr > ST II-II 119.1 > ST I 12.3 > ST I 18.2 > ST I 89.8 > ST I 26.1 > ST III 42.3 > ST I 62.pr
>>> ST I 62, Articulus 1

, Prooemium

1 Consequenter investigandum est quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae. Et circa hoc quaeruntur novem. Primo, utrum Angeli fuerint in sua creatione beati. Secundo, utrum indiguerint gratia ad hoc quod ad Deum converterentur. Tertio, utrum fuerint creati in gratia. Quarto, utrum suam beatitudinem meruerint. Quinto, utrum statim post meritum beatitudinem adepti fuerint. Sexto, utrum gratiam et gloriam secundum capacitatem suorum naturalium receperint. Septimo, utrum post consecutionem gloriae remanserit in eis dilectio et cognitio naturalis. Octavo, utrum postmodum potuerint peccare. Nono, utrum post adeptionem gloriae potuerint proficere.
Thomas de Aquino HOME