monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 16.4 > ST III 82.10 > ST III 77.pr > ST I 26.1 > ST I 20.pr > ST I 38.pr > ST I 90.2 > ST I 8.4 > ST III 16.3 > ST III 76.pr > ST III 78.3 > ST II-II 141.6 > 5 > ST III 46.pr > ST II-II 117.1 > ST III 66.4 > 11 > ST I 52.1
ST I 52, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit in loco. Dicit enim Boetius, in libro de Hebd., 'communis animi conceptio apud sapientes est, incorporalia in loco non esse'. Et Aristoteles, in IV Physic., dicit quod 'non omne quod est, est in loco, sed mobile corpus'. Sed Angelus non est corpus, ut supra ostensum est. Ergo Angelus non est in loco.
a2 Praeterea, locus est quantitas positionem habens. Omne ergo quod est in loco, habet aliquem situm. Sed habere situm non potest convenire Angelo, cum substantia sua sit immunis a quantitate, cuius propria differentia est positionem habere. Ergo Angelus non est in loco.
a3 Praeterea, esse in loco est mensurari loco et contineri a loco, ut patet per philosophum in IV Physic. Sed Angelus non potest mensurari neque contineri a loco, quia continens est formalius contento, sicut aer aqua, ut dicitur in IV Physic. Ergo Angelus non est in loco.
sc Sed contra est quod in collecta dicitur, 'Angeli tui sancti, habitantes in ea, nos in pace custodiant'.
co Respondeo dicendum quod Angelo convenit esse in loco, aequivoce tamen dicitur Angelus esse in loco, et corpus. Corpus enim est in loco per hoc, quod applicatur loco secundum contactum dimensivae quantitatis. Quae quidem in Angelis non est; sed est in eis quantitas virtualis. Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum qualitercumque, dicitur Angelus esse in loco corporeo. Et secundum hoc patet quod non oportet dicere quod Angelus commensuretur loco; vel quod habeat situm in continuo. Haec enim conveniunt corpori locato, prout est quantum quantitate dimensiva. Similiter etiam non oportet propter hoc, quod contineatur a loco. Nam substantia incorporea sua virtute contingens rem corpoream, continet ipsam, et non continetur ab ea, anima enim est in corpore ut continens, et non ut contenta. Et similiter Angelus dicitur esse in loco corporeo, non ut contentum, sed ut continens aliquo modo.
ad1 Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Thomas de Aquino HOME