monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 66.pr > ST III 75.5 > ST I 59.4 > ST III 3.7 > ST I 84.4 > ST I 42.pr > ST III 85.3 > ST I 80.pr > 8 > ST III 86.4 > ST I 59.3 > ST III 3.2 > 11 > ST I 84.3 > ST I 35.2 > ST I 93.7 > ST I 44.pr
>>> ST I 44, Articulus 1

, Prooemium

1 Post considerationem divinarum personarum, considerandum restat de processione creaturarum a Deo. Erit autem haec consideratio tripartita, ut primo consideretur de productione creaturarum; secundo, de earum distinctione; tertio, de conservatione et gubernatione. Circa primum tria sunt consideranda, primo quidem, quae sit prima causa entium; secundo, de modo procedendi creaturarum a prima causa; tertio vero, de principio durationis rerum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit causa efficiens omnium entium. Secundo, utrum materia prima sit creata a Deo, vel sit principium ex aequo coordinatum ei. Tertio, utrum Deus sit causa exemplaris rerum, vel sint alia exemplaria praeter ipsum. Quarto, utrum ipse sit causa finalis rerum.
Thomas de Aquino HOME