monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 8.2 > ST III 74.6 > ST III 69.8 > ST III 32.1 > ST III 58.1 > ST III 47.1 > 3 > 9 > 1 > ST III 80.12 > ST I 15.1 > ST III 16.9 > 7 > ST III 50.2 > ST III 40.4 > ST I 48.6 > ST III 7.7 > ST III 21.4 > ST III 15.5 > ST III 66.12 > 1 > ST I 83.2 > ST III 49.pr > ST I 12.9 > ST III 66.9 > 5 > ST III 57.1 > 8 > ST III 43.1 > ST III 89.1 > ST I 5.4 > ST III 40.3 > ST III 16.12 > 5 > 5 > ST III 7.2 > ST I 93.6 > ST III 21.3 > ST III 24.2 > ST III 25.5 > ST I 5.3 > 2 > ST I 6.1 > ST I 12.13 > ST III 51.2 > ST III 35.1 > ST III 72.1 > ST I 13.8 > ST III 39.7 > ST III 48.1 > ST III 80.9 > ST III 84.pr > 4 > pr > 3 > ST III 31.5 > ST III 68.12 > ST III 34.4 > 1 > 4 > ST III 14.pr > ST III 15.4 > ST III 39.2 > 4 > ST III 15.3 > ST I 16.6 > 1 > 3 > 13 > ST III 59.pr > ST III 34.3 > 6 > ST III 68.9 > ST I 56.1 > 3 > ST III 49.2 > ST III 25.4 > ST I 63.9 > ST I 42.6
ST I 42, Articulus 5 <<<    

, Articulus 6

arg Ad sextum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis patri secundum potentiam. Dicitur enim Ioan. V, 'non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem'. Pater autem a se potest facere. Ergo pater maior est filio secundum potentiam.
a2 Praeterea, maior est potentia eius qui praecipit et docet, quam eius qui obedit et audit. Sed pater mandat filio, secundum illud Ioan. XIV, 'sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio'. Pater etiam docet filium, secundum illud Ioan. V, 'pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit'. Similiter et filius audit, secundum illud Ioan. V, 'sicut audio, iudico'. Ergo pater est maioris potentiae quam filius.
a3 Praeterea, ad omnipotentiam patris pertinet quod possit filium generare sibi aequalem, dicit enim Augustinus, in libro contra Maximin., 'si non potuit generare sibi aequalem, ubi est omnipotentia Dei patris?' Sed filius non potest generare filium, ut supra ostensum est. Non ergo quidquid pertinet ad omnipotentiam patris, potest filius. Et ita non est ei in potestate aequalis.
sc Sed contra est quod dicitur Ioan. V, 'quaecumque pater facit, haec et filius similiter facit'.
co Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod filius est aequalis patri in potestate. Potentia enim agendi consequitur perfectionem naturae, videmus enim in creaturis quod quanto aliquid habet perfectiorem naturam, tanto est maioris virtutis in agendo. Ostensum est autem supra quod ipsa ratio divinae paternitatis et filiationis exigit quod filius sit aequalis patri in magnitudine, idest in perfectione naturae. Unde relinquitur quod filius sit aequalis patri in potestate. Et eadem ratio est de spiritu sancto respectu utriusque.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod dicitur quod filius non potest a se facere quidquam, non subtrahitur filio aliqua potestas quam habeat pater; cum statim subdatur quod quaecumque pater facit, filius similiter facit. Sed ostenditur quod filius habet potestatem a patre, a quo habet naturam. Unde dicit Hilarius, IX de Trin., 'naturae divinae haec unitas est, ut ita per se agat filius, quod non a se agat'.
ad2 Ad secundum dicendum quod in demonstratione patris et auditione filii, non intelligitur nisi quod pater communicat scientiam filio, sicut et essentiam. Et ad idem potest referri mandatum patris, per hoc quod ab aeterno dedit ei scientiam et voluntatem agendorum, eum generando. Vel potius referendum est ad Christum secundum humanam naturam.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut eadem essentia quae in patre est paternitas, in filio est filiatio; ita eadem est potentia qua pater generat, et qua filius generatur. Unde manifestum est quod quidquid potest pater, potest filius. Non tamen sequitur quod possit generare, sed mutatur quid in ad aliquid, nam generatio significat relationem in divinis. Habet ergo filius eandem omnipotentiam quam pater, sed cum alia relatione. Quia pater habet eam ut dans, et hoc significatur, cum dicitur quod potest generare. Filius autem habet eam ut accipiens, et hoc significatur, cum dicitur quod potest generari.
Thomas de Aquino HOME