monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 5.2 > 8 > 4 > 6 > ST III 84.1 > ST III 83.4 > 12 > ST III 14.1 > ST III 55.6 > 11 > ST III 15.7 > ST III 31.pr > 3 > ST III 83.3 > ST III 59.1 > ST III 34.2 > ST III 15.2 > 8 > 7 > 12 > ST III 69.1 > pr > ST I 9.2 > 2 > ST III 25.2 > ST III 31.7 > ST III 63.pr > ST I 81.3 > ST III 46.6 > 8 > ST II-II 28.pr > pr > 11 > 2 > ST I 27.pr
>>> ST I 27, Articulus 1

, Prooemium

1 Consideratis autem his quae ad divinae essentiae unitatem pertinent, restat considerare de his quae pertinent ad Trinitatem personarum in divinis. Et quia personae divinae secundum relationes originis distinguuntur, secundum ordinem doctrinae prius considerandum est de origine, sive de processione, secundo, de relationibus originis; tertio, de personis. Circa processionem quaeruntur quinque. Primo, utrum processio sit in divinis. Secundo, utrum aliqua processio in divinis generatio dici possit. Tertio, utrum praeter generationem aliqua alia processio possit esse in divinis. Quarto, utrum illa alia processio possit dici generatio. Quinto, utrum in divinis sint plures processiones quam duae.
Thomas de Aquino HOME