monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 19.11 > ST III 72.3 > ST I 37.1 > ST III 16.5 > ST III 75.2 > ST III 35.3 > ST I 73.1 > ST I 12.4 > ST III 48.3 > 9 > ST III 60.8 > ST III 36.7 > ST III 66.5 > 12 > ST I 12.3
ST I 12, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod essentia Dei videri possit oculo corporali. Dicitur enim Iob XIX, 'in carne mea videbo Deum,' etc.; et XLII, 'auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te'.
a2 Praeterea, Augustinus dicit, ultimo de civitate Dei, cap. XXIX, 'vis itaque praepollentior oculorum erit illorum' (scilicet glorificatorum), 'non ut acutius videant quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem animalia vigeant, nihil aliud possunt videre quam corpora), sed ut videant et incorporalia'. Quicumque autem potest videre incorporalia, potest elevari ad videndum Deum. Ergo oculus glorificatus potest videre Deum.
a3 Praeterea, Deus potest videri ab homine visione imaginaria, dicitur enim Isaiae VI, 'vidi dominum sedentem super solium,' et cetera. Sed visio imaginaria a sensu originem habet, 'phantasia enim est motus factus a sensu secundum actum', ut dicitur in III de anima. Ergo Deus sensibili visione videri potest.
sc Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de videndo Deum ad Paulinam, 'Deum nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est; vel in Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur'.
co Respondeo dicendum quod impossibile est Deum videri sensu visus, vel quocumque alio sensu aut potentia sensitivae partis. Omnis enim potentia huiusmodi est actus corporalis organi, ut infra dicetur. Actus autem proportionatur ei cuius est actus. Unde nulla huiusmodi potentia potest se extendere ultra corporalia. Deus autem incorporeus est, ut supra ostensum est. Unde nec sensu nec imaginatione videri potest, sed solo intellectu.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur 'in carne mea videbo Deum, salvatorem meum', non intelligitur quod oculo carnis sit Deum visurus, sed quod in carne existens, post resurrectionem, visurus sit Deum. Similiter quod dicitur, 'nunc oculus meus videt te', intelligitur de oculo mentis, sicut Ephes. I dicit apostolus, 'det vobis spiritum sapientiae in agnitione eius, illuminatos oculos cordis vestri'.
ad2 Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo in verbis illis, et sub conditione. Quod patet ex hoc quod praemittitur, longe itaque potentiae alterius erunt (scilicet oculi glorificati), si per eos videbitur incorporea illa natura. Sed postmodum hoc determinat, dicens, 'valde credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora caeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem, et universa etiam corporalia gubernantem, clarissima perspicuitate videamus; non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exerentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus'. Ex quo patet quod hoc modo intelligit oculos glorificatos Deum visuros, sicut nunc oculi nostri vident alicuius vitam. Vita autem non videtur oculo corporali, sicut per se visibile, sed sicut sensibile per accidens, quod quidem a sensu non cognoscitur, sed statim cum sensu ab aliqua alia virtute cognoscitiva. Quod autem statim, visis corporibus, divina praesentia ex eis cognoscatur per intellectum, ex duobus contingit, scilicet ex perspicacitate intellectus; et ex refulgentia divinae claritatis in corporibus innovatis.
ad3 Ad tertium dicendum quod in visione imaginaria non videtur Dei essentia, sed aliqua forma in imaginatione formatur, repraesentans Deum secundum aliquem modum similitudinis, prout in Scripturis divinis divina per res sensibiles metaphorice describuntur.
Thomas de Aquino HOME