monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 56.2 > ST II-II 180.6 > 4 > 2 > ST III 52.8 > 3 > ST I 39.8 > ST I 14.8 > ST I 3.6 > ST III 69.4 > ST III 16.7 > ST I 7.pr
>>> ST I 7, Articulus 1

, Prooemium

1 Post considerationem divinae perfectionis, considerandum est de eius infinitate, et de existentia eius in rebus, attribuitur enim Deo quod sit ubique et in omnibus rebus, inquantum est incircumscriptibilis et infinitus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit infinitus. Secundo, utrum aliquid praeter ipsum sit infinitum secundum essentiam. Tertio, utrum aliquid possit esse infinitum secundum magnitudinem. Quarto, utrum possit esse infinitum in rebus secundum multitudinem.
Thomas de Aquino HOME