monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 55.1 > ST III 68.11 > ST III 68.8 > ST III 43.2 > > ST III 84.4 > ST III 35.7 > ST I 76.6 > ST III 16.pr > ST III 69.5 > ST III 78.pr > ST I 18.1 > ST I 77.6 > ST III 57.2 > ST III 42.pr > ST III 67.8 > ST III 84.3 > ST III 89.2 > ST I 6.2 > ST III 14.4 > ST III 72.7 > ST III 35.2 > ST III 66.pr > ST III 59.4 > ST III 48.2 > ST I 62.9 > ST III 82.9 > ST I 90.1 > ST III 14.3 > ST III 72.2 > ST III 44.pr > ST III 59.3 > ST I 8.pr > ST III 18.5 > ST I 79.6 > ST I 19.9 > ST I 56.2 > ST III 69.4 > 2 > ST I 12.7 > 13 > ST III 46.1 > ST III 52.8 > ST III 16.7 > 9 > ST III 80.pr > ST III 69.3 > ST III 66.7 > ST I 39.8 > ST III 76.1 > ST III 77.1 > ST I 12.2 > ST III 26.pr > ST III 4.pr > ST III 79.1 > ST III 16.2 > ST III 78.2 > 12 > ST I 7.pr > ST II-II 180.6 > ST I 14.8 > ST III 42.2 > ST III 18.4 > ST III 73.pr > ST I 14.11 > ST III 66.2 > ST I 24.pr > ST I 51.pr > ST III 18.3 > ST III 68.pr > ST III 54.pr > ST I 3.6
ST I 3, Articulus 5 <<<     >>> Articulus 7

, Articulus 6

arg Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Deo sint aliqua accidentia. Substantia enim nulli est accidens, ut dicitur in I Physic. Quod ergo in uno est accidens, non potest in alio esse substantia, sicut probatur quod calor non sit forma substantialis ignis, quia in aliis est accidens. Sed sapientia, virtus, et huiusmodi, quae in nobis sunt accidentia, Deo attribuuntur. Ergo et in Deo sunt accidentia.
a2 Praeterea, in quolibet genere est unum primum. Multa autem sunt genera accidentium. Si igitur prima illorum generum non sunt in Deo, erunt multa prima extra Deum, quod est inconveniens.
sc Sed contra, omne accidens in subiecto est. Deus autem non potest esse subiectum, quia 'forma simplex non potest esse subiectum', ut dicit Boetius in Lib. de Trin. Ergo in Deo non potest esse accidens.
co Respondeo dicendum quod, secundum praemissa, manifeste apparet quod in Deo accidens esse non potest. Primo quidem, quia subiectum comparatur ad accidens, sicut potentia ad actum, subiectum enim secundum accidens est aliquo modo in actu. Esse autem in potentia, omnino removetur a Deo, ut ex praedictis patet. Secundo, quia Deus est suum esse, et, ut Boetius dicit in Lib. de Hebdomad., 'licet id quod est, aliquid aliud possit habere adiunctum, tamen ipsum esse nihil aliud adiunctum habere potest', sicut quod est calidum, potest habere aliquid extraneum quam calidum, ut albedinem; sed ipse calor nihil habet praeter calorem. Tertio, quia omne quod est per se, prius est eo quod est per accidens. Unde, cum Deus sit simpliciter primum ens, in eo non potest esse aliquid per accidens. Sed nec accidentia per se in eo esse possunt, sicut risibile est per se accidens hominis. Quia huiusmodi accidentia causantur ex principiis subiecti, in Deo autem nihil potest esse causatum, cum sit causa prima. Unde relinquitur quod in Deo nullum sit accidens.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod virtus et sapientia non univoce dicuntur de Deo et de nobis, ut infra patebit. Unde non sequitur quod accidentia sint in Deo, sicut in nobis.
ad2 Ad secundum dicendum quod, cum substantia sit prior accidentibus, principia accidentium reducuntur in principia substantiae sicut in priora. Quamvis Deus non sit primum contentum in genere substantiae, sed primum extra omne genus, respectu totius esse.
Thomas de Aquino HOME