Quaestiones disputatae, de virtutibus, 1, Prooemium
| 1 | Et primo enim quaeritur, utrum virtutes sint habitus. |
| 2 | Secundo utrum definitio virtutis quam Augustinus ponit, sit conveniens. |
| 3 | Tertio utrum potentia animae possit esse virtutis subiectum. |
| 4 | Quarto utrum irascibilis et concupiscibilis possint esse subiectum virtutis. |
| 5 | Quinto utrum voluntas sit subiectum virtutis. |
| 6 | Sexto utrum in intellectu practico sit virtus sicut in subiecto. |
| 7 | Septimo utrum in intellectu speculativo sit virtus. |
| 8 | Octavo utrum virtutes insint nobis a natura. |
| 9 | Nono utrum virtutes acquirantur ex actibus. |
| 10 | Decimo utrum sint aliquae virtutes homini ex infusione. |
| 11 | Undecimo utrum virtus infusa augeatur. |
| 12 | Duodecimo de distinctione virtutum. |
| 13 | Decimotertio utrum virtus sit in medio. |