co | Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, quia delectatio est una de conditionibus felicitatis, inde est quod vitia quae habent delectationem pro obiecto, sunt capitalia, utpote habentes finem maxime appetibilem, ad quem alia nata sunt ordinari. Delectatio autem venereorum, quae est finis luxuriae, est maxima inter delectationes corporales; et ideo luxuria debet poni vitium capitale. Et sunt octo filiae eius, videlicet 'caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus', scilicet praesentis saeculi, 'et desperatio futuri', ut patet per Gregorium XXXI Moralium. Manifestum est enim quod quando intentio animae vehementer applicatur ad actum inferioris potentiae, superiores potentiae debilitantur, et deordinantur in suo actu. Et ideo quando in actu luxuriae propter vehementiam delectationis tota intentio animae attrahitur ad inferiores vires, idest ad concupiscibilem et ad sensum tactus, necesse est quod superiores, scilicet ratio et voluntas, defectum patiantur. Sunt autem quatuor actus rationis, secundum quod dirigit humanos actus: quorum primus est intellectus quidam, quo aliquis recte existimat de fine, qui est sicut principium in operativis, ut philosophus dicit in II Physic.; et in quantum hoc impeditur, ponitur filia luxuriae caecitas mentis, secundum illud Daniel., XIII, 56: 'species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum'. Secundus actus est consilium de agendis, quod per concupiscentiam tollitur; dicit enim Terentius in eunucho: 'quae res in se neque consilium, neque modum habet ullum, eam consilio regere non potes'; et loquitur in amore libidinoso; et quantum ad hoc ponitur inconsideratio. Tertius actus est iudicium de agendis; et hoc etiam impeditur per luxuriam: dicitur enim Daniel., XIII, 9, quod 'averterunt sensum suum (...) ut non recordarentur iudiciorum iustorum'; et quantum ad hoc ponitur praecipitatio, dum scilicet homo inclinatur ad consensum praecipitanter, non expectato iudicio rationis. Quartus actus est praeceptum de agendo, quod etiam impeditur per luxuriam, in quantum homo non persistit in eo quod diiudicavit, sicut etiam Terentius dicit eunucho: 'haec verba', quae scilicet dicis, 'te recessurum ab amica, una falsa lacrymula restinguet'; et quantum ad hoc ponitur inconstantia. Ex parte vero inordinationis affectus duo sunt consideranda, quorum unum est appetitus delectationis, in quem fertur voluntas ut finem; et quantum ad hoc ponitur amor sui, dum scilicet inordinate sibi appetit delectationem; et per oppositum odium Dei, in quantum scilicet prohibet delectationem concupitam. Aliud vero est appetitus eorum per quae consequitur quis hunc finem; et quantum ad hoc ponitur affectus praesentis saeculi, id est omnium eorum per quae ad finem intentum pervenit, quae ad saeculum istud pertinent; et per oppositum ponitur desperatio futuri saeculi, quia dum nimis affectat carnales delectationes magis despicit spirituales. |