Quaestiones disputatae, de anima, Quaestio, Prooemium
| 1 | Et primo enim quaeritur, utrum anima humana possit esse forma et hoc aliquid. |
| 2 | Secundo utrum anima humana sit separata secundum esse a corpore. |
| 3 | Tertio utrum intellectus possibilis, sive anima intellectiva, sit una in omnibus. |
| 4 | Quarto utrum necesse sit ponere intellectum agentem. |
| 5 | Quinto utrum intellectus agens sit unus et separatus. |
| 6 | Sexto utrum anima sit composita ex materia et forma. |
| 7 | Septimo utrum Angelus et anima differant specie. |
| 8 | Octavo utrum anima rationalis tali corpori debeat uniri quale est corpus humanum. |
| 9 | Nono utrum anima uniatur materiae corporali. |
| 10 | Decimo utrum anima sit tota in toto corpore, et in qualibet parte eius. |
| 11 | Undecimo utrum in homine anima rationalis, sensibilis et vegetabilis sit una substantia. |
| 12 | Duodecimo utrum anima sit suae potentiae. |
| 13 | Decimotertio de distinctione potentiarum animae, utrum videlicet distinguantur per obiecta. |
| 14 | Decimoquarto de immortalitate animae humanae, et utrum sit immortalis. |
| 15 | Decimoquinto utrum anima separata a corpore possit intelligere. |
| 16 | Decimosexto utrum anima coniuncta corpori possit intelligere substantias separatas. |
| 17 | Decimoseptimo utrum anima separata possit intelligere substantias separatas. |
| 18 | Decimoctavo utrum anima separata cognoscat omnia naturalia. |
| 19 | Decimonono utrum potentiae sensitivae remaneant in anima separata. |
| 20 | Vicesimo utrum anima separata singularia cognoscat. |
| 21 | Vicesimoprimo utrum anima separata possit pati poenam ab igne corporeo. |