Quaestiones disputatae, de potentia, 7, Prooemium
| 1 | Et primo quaeritur utrum Deus sit simplex. |
| 2 | Secundo utrum in Deo sit substantia vel essentia idem quod esse. |
| 3 | Tertio utrum Deus sit in aliquo genere. |
| 4 | Quarto utrum bonum, iustum, sapiens et huiusmodi praedicent in Deo accidens. |
| 5 | Quinto utrum nomina praedicta significent divinam substantiam. |
| 6 | Sexto utrum ista nomina sint synonyma. |
| 7 | Septimo utrum huiusmodi nomina dicantur de Deo et creaturis univoce, vel aequivoce. |
| 8 | Octavo utrum sit aliqua relatio inter Deum et creaturam. |
| 9 | Nono utrum relationes quae sunt inter Deum et creaturas, sint relativae in ipsis creaturis. |
| 10 | Decimo utrum Deus realiter referatur ad creaturam, ita quod relatio ipsa sit res aliqua in Deo. |
| 11 | Undecimo utrum istae relationes temporales sint in Deo secundum rationem. |