Quaestiones disputatae, de veritate, 22, Prooemium
| 1 | Primo utrum omnia appetant bonum. |
| 2 | Secundo utrum omnia appetant ipsum Deum. |
| 3 | Tertio utrum appetitus sit quaedam specialis potentia animae. |
| 4 | Quarto utrum voluntas in rationalibus sit alia potentia praeter appetitivam sensitivae partis. |
| 5 | Quinto utrum voluntas aliquid de necessitate velit. |
| 6 | Sexto utrum voluntas de necessitate velit quidquid vult. |
| 7 | Septimo utrum aliquis mereatur illud volendo quod de necessitate vult. |
| 8 | Octavo utrum Deus possit cogere voluntatem. |
| 9 | Nono utrum aliqua creatura possit immutare voluntatem, vel imprimere in ipsam. |
| 10 | Decimo utrum voluntas et intellectus sint eadem potentia. |
| 11 | Undecimo utrum voluntas sit altior potentia quam intellectus, vel e converso. |
| 12 | Duodecimo utrum moveat voluntas intellectum, et alias vires animae. |
| 13 | Tertiodecimo utrum intentio sit actus voluntatis. |
| 14 | Quartodecimo utrum eodem motu voluntas velit finem, et intendat ea quae sunt ad finem. |
| 15 | Quintodecimo utrum electio sit actus voluntatis. |