Quaestiones disputatae, de veritate, 10, Prooemium
| 1 | Primo utrum mens, prout in ea ponitur imago Trinitatis, sit essentia animae. |
| 2 | Secundo utrum in mente sit memoria. |
| 3 | Tertio utrum memoria distinguatur ab intelligentia, sicut potentia a potentia. |
| 4 | Quarto utrum mens cognoscat res materiales. |
| 5 | Quinto utrum mens nostra possit cognoscere materialia in singulari. |
| 6 | Sexto utrum mens humana cognitionem accipiat a sensibilibus. |
| 7 | Septimo utrum in mente sit imago Trinitatis, secundum quod materialia cognoscit. |
| 8 | Octavo utrum mens seipsam per essentiam cognoscat, aut per aliquam speciem. |
| 9 | Nono utrum mens nostra cognoscat habitus in anima existentes, per essentiam suam. |
| 10 | Decimo utrum aliquis possit scire se habere caritatem. |
| 11 | Undecimo utrum mens in statu viae possit videre Deum per essentiam. |
| 12 | Duodecimo utrum Deum esse, sit per se notum menti humanae. |
| 13 | Tertiodecimo utrum per naturalem rationem possit cognosci Trinitas personarum. |